Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVIII. A gömöri ág. hitv. ev. contuberniumnak az 1604 april 28-án Rozsnyón tartott conventjén megállapított törvényei (az egyházi tan, élet és fegyelem dolgában, aláírásokkal)

ÁG. HITV. EV. ZSINATOK A BÉCSI BÉKE ELŐTT.jj 115 auditoribus agere debent, ut id, quod debent absque his ceremoniis persolvant. Idem fiat pro lectione Psalmorum die parasceves. 5. Pastor ecclesiae gregem suum absque senioris con­sensu deserere non debet, quamvis legitime vocetur. 6. Auditores quoque non habeant potestatem amovendi pastorem ecclesiae ob quasvis leves causas, verum si doctrina aut mores sui improbati deprehendantur, seniori significetur, et sufficientes remotionis causae in synodo afferantur, si qui vero temerario ausu pastorem extruserint, nulli alii in locum eius succedere concedetur, nisi digne resipuerint, et cum fra­ternitate in gratiam redierint. Potius autem auditores pastores suos in honore habeant, et praestent obedientiam in omnibus, quae ministerium concernunt. Matth. X. Qui vos audit, me audit. Hebr. XIII. Obedite praepositis vestris. 7. Diebus sabbathi, omissis compotationibus, et clamo­ribus, auditores se ad cultum divinum praeparent. Éxecrationes dirae, et omnia maledicta interdicantur, inobedientes punian­tur, a magistratu seculari carcere, plagis, mulcta, a spiritu­alibus verbo. 8. Nemo pastori suo publice in concione respondeat arguenti, nec eum diffamet; reum autem coram seniore, et non magistratu politico accuset, qui non facile quaerelam in pas­torem admittat. 9. In die Pentecostes reges creare, homines in itinere sistere, et alia inconcinna prohibita sint; choreas vero ducere si volunt, fiat requisitione honesta, et consensu utriusque do­mestici magistratus. 10. Reditus ecclesiastici antiquitus in sustentationem mi­nistrorum ordinati, fideliter porrigi debent, et non abiectitia, sed meliora relinquant pastoribus suis. Proverb. III. De primi­tiis honora dominum, auditores quoque spontaneum sacrificium, absque superstitiosis ritibus offerre debent. Hilarem enim datorem diligit Deus. II. Cor. IX. 11. Proventus etiam non debent imminuiab ipsis pasto­ribus, ne fures bonorum ecclesiasticorum, et depraedatores suorum successorum habeantur, sub poena remotionis. 12. Quilibet sit loco suae parochiae contentus, et non inserviet alienae vacanti, neque cum parochianis vacantis ecclesiae conveniat, nisi senioris et fraternitatis permissione accepta. 13. In locum discedentis nemo succedat, donec priori «•

Next

/
Thumbnails
Contents