Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVIII. A gömöri ág. hitv. ev. contuberniumnak az 1604 april 28-án Rozsnyón tartott conventjén megállapított törvényei (az egyházi tan, élet és fegyelem dolgában, aláírásokkal)

Ordo IV. De scholis et rectoribus earum. 1. Iuxta templum habeatur aedificium scholae propter iuventutem erudiendam, quae est praecipua et purior pars ecclesiae. 2. Ubi est pastor ecclesiae, et aedificium scholae, ibi alatur rector, seu praeceptor puerorum ex deputatis proven­tibus, quos nemo alius ad se pertrahat. 3 Rector scholae a pastore principaliter suscipiatur, a quo dum idoneus censetur, postea populo commendetur, et stipendium constituatur. Subsit autem rector scholae pastori suo, cum ipse tum collegae et auditores illius, cui reverentiam et obedientiam debitam, publice et privatim exhibeat, neque eum coram plebeis iisdem adulando diffamet. 4. Scholae, quia sunt adminicula ministerii, rectores dili­genter adiuvabunt pastores suos, in templo canendo, et sub­serviendo in aliis rebus, quae autem pastorum sunt propria officia, ut baptismum administrare, et alia, ab iis totaliter abstinebunt. 5. In schola dent operám, ut pueros habeant, quos in literis, pietate, et moribus fideliter informent. 6. Non exerceat rector in schola cauponam, aut merca­turam, nec compotationibus indulgeat, neque nocturnis tempo­ribus discurrat. 7. Rector scholae alicui iniuriam faciens accusetur, non coram iudice, sed pastore suo, is eum sobrius admoneat, et castiget, ne amplius faciat, eumque cum adversario suo, quan­tum fieri potest, in gratiam redigat; sin rector scholae obedire nolit, accusetur coram seniore. 8. Ut honeste venit, ita honeste discedat rector, non ex levitate aliqua commotus, sed suo termino completo. 9. Immorigeri, rebelles, fuci, potatores, et Scholas dedeco­rantes, eiicientur pro merito, pios vero et utiles, tanquam membra sua fovebit, et promovebit pia fraternitas nostra. 10. Rectores, vocati in synodum, compareant. Ordo V. De matrimonio et nuptiis. 1. Matrimonium liberi contrahant cum parentum voluntate et consensu, ut autem parentes liberos nequaquam urgere vel cogere debent ad ingrata coniugia; ita nec debent legitima Egyháztörténeti Adattár. 8

Next

/
Thumbnails
Contents