Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVIII. A gömöri ág. hitv. ev. contuberniumnak az 1604 april 28-án Rozsnyón tartott conventjén megállapított törvényei (az egyházi tan, élet és fegyelem dolgában, aláírásokkal)
Ordo III. De ceremoniis et ritibus. 1. Pastor aliunde ad ecclesiam, ad quam vocatus est veniens, non mutet laudabiles et pias ceremonias, sed eas retineat: si vero aliquid mutandum esset, id non privato arbitrio, sed cum consensu senioris et ecclesiae faciat. 2. In peragendis sacris utatur sacerdos vestibus ecclesiasticis tam in sacramentorum administratione, quam in concionibus adhibendis, et nemo eas abiiciat. 3. Consecrationes impiae aboleantur, ut sunt: aquae, cerae, candelarum, pernarum, requiratur autem magistratus, ut circumgestationem crucifixi in die paschae, extructionemignium, compulsionem campanarum contra tonitrua, et similia pro sua auctoritate prohibeat, et tollat. 4. Superstitiosa festa et idololatrica fictitiorum sanctorum abrogetur: recepta autem ab ecclesiis repurgatis in nostra fraternitate, pie et aequaliter ubique observentur, de his vero constitutus est certus catalogus. 5. Introductiones puerperarum ad minimum in quatuor septimanas, idque non superstitiose observentur, ut mortuae non introducantur, sed vivae admoneantur, ut beneficium agnoscant, et infantes pie educare studeant, convivia puerperarum, ubi non abrogari possunt, tarnen moderate fiant. 6. Tempore quadragesimali reiicimus prophanam cantionem: salve regina, pro qua ante exercitium Catechismi cantetur: salve rex Christe, vel latina propter scholasticos, vel vernacula lingva. 7. In encaeniis, diebus dominicis et festivis nihil vendatur, nec cibus, nec potus, nec aliae merces, donec sacra in templo peracta fuerint, contra facientes puniantur. 8 In vespertinis precibus psalmi pie et tractim decantentur; hymni autem, utpote de intercessione sanctorum non canantur, nisi emendati. 9 Sepultura mortuorum sit honesta; funera piorum, pulsu campanarum et cantilenis tanquam exuviae spiritus sanctus deducantur cum honesta pompa, quae omnia sunt recordatio, et typus tubae Archangeli et resurrectionis mortuorum. 10. Fletus immoderati, vel potius ululatus circa funus vitentur I. Thess.