Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei
quae ecclesiae et successoribus propter varios casus relinqui possent. 10. Iuniores debito honore quosvis seniores venerantor. Hi istos ut filios amanto, pares aetate quisque uti fratres diligito. VII. De synodis. 1. Synodus seu congregatio generalis omnium fratrum singulis annis ter cogitor 1. post epiphania, 2. post festum Georgii. 3. post festum Michaelis. 2. Nemo ab ea, nisi morbus, ignis, aqua, hostis, vel profectio urgentissima, aut necessitas gravissima excuset, impune abesto. Si causae evidentes subsint, literis propriis, vel per vicinum fratreni, aut alium idoneum testem, excusator: Mensalia tarnen, et quod íisco est deputatum, etiam legitimam habens excusationem mittito, et contumaciter absens, fl. 1. irremissibiliter mulctator, vel post unam atque alteram admonitionem fraternam magistratui defertor, vel ex contubernii societate eiicitor. 3 Si ad instantiani alicuius plebeii convenitur, is qui congregationi occasionem praebuit, in fratres praesentes sumtus facito. 4. Currentem quisque reverenter acceptum, sine mora integrum, inviolatum, citra ullas maculas, vicino reddito, et ultimus domino seniori referto. Eum contaminans, discerpens, vel amittens, impunitus ne esto. Nimirum omnium fratrum in congregatione praesentium impensis solvito. 5. Fisco contubernii in duabus congregationibus, nempe hyberna et autumnali, quivis quod pro ratione proventuum deputatum est, nempe, decimum quemque taxae integrae denarium annumerato.