Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei
6. Praemissis precibus, et concione sacra, quam ordine singuli, vel quibus dominus senior istam necessitatem imposuerit, habituri, in conspectu fratrum quisque de rebus praesentibus graviter deliberato, alios attendito, et suam quoque sententiam, non pertinaciter, sed modeste dicito. 7. Fratrem quemvis, praesertim vicinum tuum ob intolerabiles excessus, Domini ecclesiam scandalo deformantes, inter te ipsum, si nondum publice noti sunt arguito. Qua ratione, si nihil profeceris, ut malum ulterius serpat, neve in apricum prodeat, aut si iam publicari incipit, vel privatim domino seniori, vel universo contubernio aperito, ut offendiculis tempestive queat oceurri, secus faciens, conscius talium inultus non relinquitor. 8. Si quid arcani tractatur, nemo detegito, sub poena eiectionis a nostro contubernio. 9. Casus graviores et implicationes, nemo privato ausu determinato, sed ad contubernium, vel dominum seniorem deferto, et si opus fuerit, a magistratu auxilium implorato, etiam contubernii suffragio accedente. 10. Ad mensam prandii, seu coenae tempore, nemo circumstantiarum loci, personarum et sui officii obliviscitor. 11. Ex loco synodi discedens, nemo aliquid, de quo iuste homines conqueri possent, quodque in animadversionem iustam incurrere queat, patrato. VIII. De vocatione. 1. Nemo ministrorum novitium concionatorem ad pontificios, privato ausu, ordinationis causa, ablegato. Nemo etiam pastorum ad orthodoxos eius rei gratia privatis literis nuntium extrudito ;