Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
ex numero fratrum ad humiles gratiarum Actiones persolvendas pergunt Basileam, Bernam, Genevam, Neomagum, Scaphusiam, Sancto Gallum. In his omnibus locis, dici non potest quanta exultatione et humanitate sunct excepti Fratres Hungarici. Signanter autem Genevae celeberrimus Vir Dominus Franciscus Turretinus accommodatissimum Textum Adventui Fratrum selegit, et ad populum informationem fecit. Sanctogalli quoque nomine Amplissimi Magistratus per experientissimum Dominum Secretarium J. V. D. oratione tersissima excipiuntur. Exemplum utriusque subjiciam. Pericope concionis habitae genevae 10. 1 Julii 1676. a Reverendo ac Clarissimo Viro, Dno Francisco Turretino Pastore Eccl. Genevensis vigilantissimo, et SS. Theologiae Professore Celeberrimo, qua in Praesentia quatuor Fratrum Exulum, Causam Ecclesiarum Hungaricarum et Ministrorum Affüctorum, suae Ecclesiae quam humanissime recommendavit. Textus I Petr. 5. 8. Adversarius Vester Diabolus, tanquam Leo rugiens, obambulat quaerens quem devoret. Diabolus non solum Serpentina calliditate utitur ad nos seducendos, unde sub Symbolo serpentis saepe proponitur, et serpens Antiquus vocatur : sed et Leonis instar crudelitatem et violentiam adhibet ad nos perdendos. Leonis symbolum etiam Christo tribuitur Apoc. 5. 5. Leo de tribu Juda. Quomodo saepe idem Embléma et in bonam et in maiam partém sumitur. Ut serpens in bonam Matth. X. 16. et in maiam 2. Cor XI. 3. Sie Leo modo de fidelibus et piis Prov. 28. 1. modo de impiis Psal. 7. 3. XVII. 12. XXII. 14. 22. et Tyrannis praesertim Prov. 28. 15. Jerem. 49. 19. Ita et de Christo et de Diabolo dicitur, sed diversissime. De Christo propter Fortitudinem. De Diabolo propter Crudelitatem. Christus est Leo, ad vincendum : Diabolus est 2 Leo ad nocendum. Christus ad salutem Ecclesiae, Diabolus ad exitium. Hoc sensu Diabolus apposite Leoni confertur. I. Propter Animositatem : quia ut Leo Animalium omnium fortissimus et audacissimus : ita Diabolus viribus est robustissimus, audacia promptissimus. II. Propter Crudelitatem : quia sanguine delectatur, mendax est et homicida ab initio. III. Propter Vigilantiam : Leo apertis dormit, oculis, imo dormiendo videtur vigilare ; unde perhibetur nunquam dormire, 1 18; — 3 est hiányzik.