Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

quia oculos ingentes habet palpebras vero exiles, quae totós oculos tegere non possunt, sic Diabolus pervigil est, qui nun­quani dormit ut homini noceat: IV. Propter Vindictam: Leo laesus furit magis; ita Dia­bolus, sed differunt in multis. a) Leo videtur: sed Diabolus invisibilis eoque pericu­losior. b) Leo celer: Diabolus celerrimus. c) Leo fortis: sed Diabolus potentior. d) Leo corpus lacerat: sed Diabolus animam. é) Leo ad tempus : satiatur enim quandoque ; sed Diabolus nunquam, sed perpetuo nocet. Ideo non Leoni tantum confertur, sed Leoni rugienti post praedam, et circumeunti nos continuo. Leo rugiens bene dicitur. Tum propter nocendi stúdium, quia ut Leo famelicus escam rugitu appetit et quaerit: Ita Diabolus hominum Animas furens persequitur: tum propter terrorem, Leonis rugitus tan­tum animalibus terrorum incutit, ut immota consistant, et quasi vi attonita deficiant. Unde Arnos 3 Leone rugiente quis non timeat ? Ita moli­mina et minae Diaboli persecutiones quas excitat, totidem sunt rugitus, qui non possunt non terrorem hominibus ingentem incutere. Eoque magis, quod hoc non semel aut raro contingat, sed semper dum dicitur circumire nos continuo quaerens quem devoret. Ita Apostolus exprimit cum rabié ejus summám ac­tivitatem et diligentiam qua exitium fidelium persequitur. Vide­tur respicere vel ad Jobi 1. VI. 1 ubi Satan dicitur circumire terram, vel ad hostem undiquaque Civitatem cingentem, qui continuo eam circumit, ut exploret loca nobiliora quibus ingredi possit. Sic Diabolus circumit nos perpetuo nobis insiliando 2 et explorando partes nobiliores, quibus Animum occupare nostrum possit. Affectus ad quos propensiores sumus, vitia etiam peccata familiaria, quibus dediti sumus, ut hac parte nos expugnet, illum per Avaritiam, illum per luxuriam, istum per Iram etc. Ita circumit omnes íideles cujuscunque aetatis, ordinis, sexus, juvenes, senes, foeminas, Magistratus, Pastores etc. Circumit in loco, privato, publico, dum vel soli sumus, vel in consortio etc. Circumit in omni statu, adverso, prospero, sublimi, demisso. 1 I. 17; — 2 insidiando.

Next

/
Thumbnails
Contents