Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

Clarissimorum Reverendorum, undiquaque doctissimorum: ex quorum commercio semper aliquis doctior récédére potest. Haec certe et plura alia enumerari impossibilia Charitatis tam con­stantis, tarn perpetuae et tam nmnificae beneficia non solum in eos, qui etiam de facto Tiguri praestentes vitám et spiritum ducunt, sed et in eos, qui in Hollandiam et germaniam pro bono publico expediti sunt cum omni promptitudine et affliientia praestita sunt. Sed quid ea ego commemorare tendo, ad quorum vel in minima parte enumerationem angustia mentis et oris mei non sufficiat. Ipsos Collatores et Authores tantae benefi­centiae, verbis quidem suam in benefaciendo promptitudinem, efficacissimis explicantes, sed factis multo efficacioribus con­testantes, si übet audiamus: ego enim sic existimo quod ex factorum synceritate, verborum ipsorum pondéra deprehen­demus. Exemplum Salutationis Aggratulatoriae, qua Anno 1676. die 30. May Tiguri in hospitio ad insigne lupi L Pastores Hungarici ex Triremibus liberati, nomine totius Ministerii Tigu­rini, per Venerandum Collegii Canonicorum Praepositum Dnum Rodolphum Hospinianum sunt salutati. Venerábilis Domine Superintendens ; Viri Reverendi, Cla­rissimi, Doctissimi, Fratres in Christo plurimum colendi, amandi. Idem nobis accidere fateor, quod puellae üli nomine Rhode, 2 quae cum audivisset Petrum Apostolum beneficio Angeli, car­cere egressum atque fores pulsantem vel stupore vel gaudio abrepta, quid dicendum quid faciendum ignoraret. Cum enim ex saevissimorum Leonum faucibus ereptos videmus tantos viros, qui Ecclesiae Patriae praeclara praestiterunt officia, quique veritatem Evangelii sanguine suo obsignare parati fuerant, stupore atque gaudio abrepti, quid dicendum, quid faciendum ignoramus. Benedictum sit nomen Domini, qui misericordiae suae memor, servorum suorum gemitus atque suspiria audiens, vin­culis immanissimis servitutis solutis, in libertatém ipsos potenti suo brachio vindicavit. Summum illum Israelis custodem, qui pro servis suis provido oculo suo vigilat, supplices rogamus, ut tum praesen­tium, tum absentium causam clementer porro tueri, solatio Spiritus sancti, 3 moerore atque squalore tantum non confectos, erigere et si clementiae ipsius visum fuerit, Ecclesiae suae ipsos restituere dignetur. Quanto autem Gaudio reliqui Collegae nostri adventu Venerandorum Fratrum affecti, quamque propensi 1 Lupi, — 2 Rhodes. — 3 Sancti.

Next

/
Thumbnails
Contents