Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

sint ad comprobandum ipsis 1 sincerae Charitatis affectum ipsi in curia nostra Ecclesiastica ad quam ipsos commitabimur, percipient. Oratio Excellentissimi et Clarissimi Domini Johannis Henrici Heideggeri, qua in conventu Pastorum et Professorum Ecclesiae et Scholae Tigurinae apud Curiam Ecclesiasticam excepti sunt Ministri Hungarici Ao 1676 Mensis 30. May. Reverendissime Episcope, Viri Venerabiles Jesu Christi Dni. Nostri et Sospitatoris unici Servi fidelissimi, Athletae et Martyres Gloriosi, Dni et in eodem Christo Dno Patres Fratres et Symystae 2 unius ejusdemque fidei pretiosa contesseratione et spei coelestis communione conjunctissimi, uniceque suspi­ciendi Quibus vos Titulis, aliis pietate et constantia vestra dignis compellem, exornemque vix reperio. Faciem vestram venerandam, ut Angelorum Dni intuemur salutamus, suspicimus, nec sine imis tarnen cordis nostri suspiriis et lachrymis. Et enim liceat nobis, cum uno illo ex senioribus Apocalypticis quaerere (Apoc. 7. 14.). Hi vestiti stolis albis quinam sunt et unde venerunt ? Divinum quasi oraculum nobis respondet. Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, qui lavarunt stolas suas, easque sanguine Agni dealbarunt. A longo jam tempore proh dolor! aures nostrae nobis tinni­verunt, et tantum non perforatae sunt, fama divae persecu­tionis Hungaricae, qua vix alia gravior Ecclesiam Dei perculit. Tot florentissime Ecclesiae privilegiis sacrae Caesareae et Regiae Majestatis irrefragabilibus munitae, Anti Christi praeda factae sunt: Tot animae pientissimae in ejusdem Tyrannidem concesserunt. Percussis Pastoribus, tot oves Christi misére dissipatae errant, et vix luporum rietus effugiunt. Vobis inprimis Veneranda et Sacra Capita, Vobis inquam, qui tanquam Vigiles Domini, in irruptione stabatis, perdueilionis calumnia iniquissima pressis saeva illa tempestas incubuit. Vos capitis causam coram Judice infensissimo dicere subacti, inno­centes non aliam certe ob causam, quam quia Exemplo Divi Ambrosii Mediolanensis Episcopi, sicut ille Basilicas furioso Auxentio, ita vos quoque Ecclesias Basilicas vestras ob solius Dei timorem, immani illi tigridi Colonitsio tradere recusastis ; innocentes adeo et propter causam, quae non vestra sed Christi erat, condemnati, in teterrimas carceres detrusi per longa aspera, molestissimaque itinera raptati, et ad Hispanicam servitutem 1 ipsius. — 2 Symmystae.

Next

/
Thumbnails
Contents