Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

usus adjuti, per civitatem 1 Venetorum Pataviam," 2 Vincentiam, Veronám, Brixiam, Bergamum et per partém Ducatus Medio­lanensis promoventur usque Clavennam: exinde consilio Dni Julii Pestalucii diriguntur in Rhetiam Reformatam ingressi, omnes Spirituales et seculares, semen Verbi divini vere in sese habentes, cum gaudio et oblectatione omnis humanitatis et gratuitae hospitalitatis occurrunt, imo ipsae quoque mulier­culae, palmis ad sydera erectis, gratias Deo agebant, quod jam propriis oculis viderent eosdem servos Jesu Christi, pro quibus antea suspiria et preces fiebant, a Tyrannide crudeli liberatos. Favore et Benevolentia Fidelium Rhetorum, perquos tran­sibant ubique sublevati, Curiam Rhetorum Metropolim die 20. May, Primae Classis fratres ingrediuntur, Reliqui vero proxime sub sequentibus diebus ad eundem scopum 3 et locum respirii pertingunt. Excipiuntur ibidem ab Amplissimo ejusdem loci Magistratu et Venerando Ministerio cum ingenti applausu et gaudio inenarrabili. Amplissimus Magistratus Secretarium Urbis mittit ad aggratulandum, et per eum omnia humanitatis et Chari­tatis Christianae officia offert, et supra quam vota liberatorum ferebant, praestat. Et licet Amplissimus Magistratus Curiensis nihil omiserit eorum, quae ad sustentationem et refocillationem attritorum spectabant, non cessant tarnen privati quique Sym­bolum Charitatis suae in omni abundantia contestari et con­ferre. Catervatim ad publicum hospitium accurrebant, tam viri, quam midieres, ibique defessis et longo niiseriarum onere attritis compatiebantur, illacrymabantur, sanioribus vero aggra­tulabantur, et utrisque suae Charitatis et beneficentiae luculenta testimonia in vestitu sumptibus cura et medicina praestiterunt, adeoque ut in summa cura et summa honore reponerent, si tot Martyrum Jesu Christi viscera per se refocillarentur. Sub hac benigna et plusquam paterna cura constituti Festum Pentecostes cum jubilo et exaltatione 4 cordis celebrant, et post longam animae suae famem et sitim una cum Ecclesia sacramento Corporis et Sanguinis Christi cibantur et potantur. Transacto Festo Pentecostes 27. May in Helvetiam con­tendentibus a Nobilissimis ejusdem loci Proceribus pro itinere equi suppeditantur, Ab Amplissimo Magistratu Secretarius Viae Dux et Comes sufficienti Viatico instructus, additur sub cujus fideli cura et protectione 5 usque Tigurum syncerioris Ortho- • civitates — 2 Patavium. — 3 se operem ; — 4 exultatione ; — 5 pro­fé ctione.

Next

/
Thumbnails
Contents