Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

tiones, quae inde ab integro et amplius Anno vos conferto agmiue oppugnarunt, nondum tamen expugnare potuerunt. Certate et perdurate in causa hac Jesu Christi, non enim quisquam coronabitur, nisi legitime certaverit; nec legitime quisquam certabit, nisi ad íinem usque perseveraverit. Deus. qui Ductor et Hortator Certaminis hujus, propter glóriám ejus suscepti, hactenus fűit, consummator etiam futurus est, et Victores in suo Dilecto efficiet. Incumbite in hanc curam et cogitationem, ne quid unquam per Vos gloriae Dei decedat. Magna sunt equidem, quae patimini; sed suavissimus 1 Salvator noster infinitis gradibus majora his pertulit:' 2 Et quantaecunque sint afflictiones, sunt tantummodo reliquiae ejus afflictionum, quas in corpore vestro pro Ecclesia ejus explere ex officio debetis. Majora his pertulerunt etiam constantissimi: fidei nostrae Antecessores, quorum patientiam et constantiam sectari praeclarum est. Largietur ex divite sua gratia rerum omnium sospitator, ut qui nunc tristissimum spectaculum, tan­quam morti addicti, facti estis mundo, Angelis et Hominibus, olim in Regno ejus cum dulcissimo jubilo exultetis. Mihi omnes condonate, 3 si unquam et usque vos hactenus infirmitate circun­datus offendi; 1 Deumque, quousque in hoc mortali corpore sum. pro me orate ; ego omnibus etiam inimicis ignosco. His dictis jam non amplius loquebatur, sed omnium mem­brorum usu destitutus, in frequentibus gemitibus et suspiriis dissolvi cupiebat. Pedes extumescentes, prae omnibus membris dolebat, Altero die. nempe 5 Maji 1675. aliorum Fratrum manibus jussu Capitanei, plaustro rusticali impositus, donec Capuä Aversam perveniretur, in itinere moritur. Mortuum et exanime corpus ejus extra Aversam, inspectantibus reliquis Captivis, de Curru praecipitatum, et secus viam derelictum. Quamdiu Leopoldopoli intertenebatur, tamdiu varias susti­nuit tentationes. Nicolaus Kelio innumerabilibus vicibus eum solitarium, ad domum Parochialem evocatum, ad defectionem 5 multis minis et promissis, nec non sophisticis disputationibus petrahere nitebatur. Neozolio quoque advenientes Leopoldo­polim Jesuitae ementitis, sub nomine consortis, Filiorum et Filiaruin, nec non Generi sui, Literis ad Papismum inducere volebant constantum Märtyrern. In istis enim Literis per obte­stationes Domesticorum suorum admonebatur, nollet se am­plius ita mortificanduni permittere, sed misereretur afflictae familiae, et eo modo, quo posset, suae saluti et liberationi 1 Sanctissimus : — 2 portavit; — 3 condonate hiányzik ; — 4 offendi, ignoscite ; — 5 desertationem.

Next

/
Thumbnails
Contents