Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

laterum pulvere inspergerentur : inspergunt quidem, et eum in priorem locum reponunt ; Mirantur, quod nihil commoveatur, cum alias pulvis talis attritus nimium solvat vulnera mordicitus. Contrectant eum propius, et explorant, siquis Spiritus ex respirio illi adhuc supersit. Nullum Spiritum coliigere possunt, jam pridem exspiranti. 1 Cadaver ejus ex Carcere protractum, sine sepulchro in terram defossum est. Praeter alia sacra Pietatis Exercitia, — quibus et animum in ferali certamine exercebat, et mentem etiam ad praepara­tioiiem mortis confirmabat, hoc etiam erat ejusdem Exercitium. In ultimo vitae meae discrimine, tuo misertus numine, assere me Domine. Vocem palato cum negabit jam dolor, et deci dit vultu color, sis mihi praesto precor. Cum sensus aures deseret, cor halitus, Verbo tuo me Spiritus, erudiat coelitus. Caeciitientem' 2 mortis in caligine, lustra tuo me lumine, unica spes animae. Lux ad viam salutis est Fides tui, hac me simul jam languidum non sinas destitui. Praesta mori fretum Tui fiducia, ne criminis mens conscia, spe cadat et venia. Et Spiritum Carnis solutum carcere, sinn tuo mox assere, ne pereat patere. Me mortis aeternae Satan damnat reum, Et sentit iratum Deum, culpa scelusque meum. At tu tui me rore sparsum sanguinis, a labe mundum criminis, redde, salus hominis. Per dura Passionis dirae funera, persaevaque tüa Vulnera, ob mea fers scelera Livor tuus meo medetur Vulneri, mors dira nostro funeri, et meritum sceleri. Tu constitutus es salutis Janua, sie fido ! sit ö mutua, sit mihi vita tua. Quando voles hinc me vocabis unius 3 En tuus sum vivus, et sum mortuus ; Christe veni citius ! 1 enim exspiravit ; — 2 Concutientem ; — 3 oeyus.

Next

/
Thumbnails
Contents