Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
calamitas fecit 1 ad Triremium omni Morte intolerabiliores operas condemnarunt. Verum uti nihil in humanis Constans nec hae vestrae aerumnae diuturnae esse potuerunt. In medio enim illarum, mira Dei Providentia, Admiralium Ruiterum, famosissimum illum Belgarum Architalassum, alterum veluti vobis Cyrum excitavit, qui vos ex illo squalore liberavit. ac vestrum vobis decus et libertatém quocunque commeandi reddidit. Sicuti igitur prospera et adversa Amicis communia ita verbis exprimi haud facile potest, quantum Calamitatibus vestris, non tantum Amplissimus hujus Reip. Senatus, sed et universa civitas indoluerit; et postea laetissimus ad nos de inexpectäta vestra liberatione, et quasi in lucem restitutione perlatus nuncius ingenti gaudio affecerit. Cuius sane rei praedictus Amplissimus Senatus, jam pridem publicum edidisset testimonium, nisi spes cunctos illos Christi Athletas simul intuendi eos ad id tempus retinuisset. Quum igitur paucis abhinc diebus, reliquitandem hujus Agminis sancti Socii, licet aegritudine et membrorum variis Affectibus quidem valde debilitati, in Urbem hanc advenerint Amplissimus Senatus, Consultissimus hisce ordinis sui membris in mandatis dedit, vos qua par est benevolentia, Nomine ejus recipiendi, salutandi, praeteritis vestris aerumnis indolendi, de felicissima liberatione et restitutione,.vobis pio affectu congratulandi, officia sua omnia ad plenariam vestram in Patrios lares restitutionem et quaecunque alia ad sustentationem et alia commoda vestra pertinere poterunt, enixe offerendi, ac tandem vos ad Coenam qualis inter Amicos institui sólet, invitandi. Haec fűit summa votorum et aggratulationis, qua Tiguri ab utroque statu Ecclesiastico et Politico longe supra dignitatem suam excepti sunt, Hungaricarum Ecclesiarum Neapoli et Buccarino liberati Ministri. Interjectis tandem aliquot diebus favore et benevolentia Amplissimi Senatus Tigurini, octo Personae in Hollandiam, sex in Germaniam, literis salvi passus muniti, sufficienti commeatu instructi, et omnibus rebus provisi, Comitantibus usque Schaffusiam' 2 Ecclesiae Tigurinae Pastoribus et Professoribus Clarissimis et Excellentissimis expediuntur, ut bonum publicum restitutionis scilicet in Pátriám per eorum personalem praesentiam, apud eos, qui multum in hac re valere possunt, promoveatur, Deo benedicente et assistente. Reservetur etiam hoc, quod vi mandati istius Caesaréi, 1 ferit; — 2 Schaffhusiam.