Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

cujusvi liberati sunt Fratres Buccarino, etiam in Patria ex Leopoldopolitano Carcere duo Venerandi Senes Stephanus Kaposi et Johannes Szentmikiosi ; prior Református, posterior Augustanus: qui cum aliis propter Senium et vires in Captivi­tate detritas, non poterant ad Triremes deportari, sunt extracti in libertatém asserti, et ad priores suas Ecclesias reducti, ubi post liberationem, uti ex certa relatione habetur, Ministerio suo sicut antecedenter, etiam num funguntur. Si quis vero scire desiderat, quot in hoc ferali certamine ceciderunt, vel quot sine subscriptione ex Reformatis mature evaserunt, Licet supra unius cujusque evadendi et apostatandi viam et modum annotaverimus, hic tarnen etiam non gravabor firmioris memóriáé ergo, eorum nomina et numerum subjicere. Facile vero hoc, quis computare poterit, si revocaret sibi in memóriám, numerum Posonii comparentium Reformatorum, et instituta proportione ex numero mortuorum et liberatorum, hos sequentes excipiat. Reformati ergo inde 2 ab instituta generali convocatione comparuerunt Numero 57. Verum ex his 4 sequentes Georgius Körmendi Minister Banajensis, Johannes Szallai 3 Igmandiensis, Johannes Viragh Szónyi 4 Aszariensis, et Stephanus Marusi 5 Kis Beriensis mirabiliter adversariorum tentamina, futurasque communes vexationes mature absque ulla subscriptione eva­serunt. Nam ante latam sententiam tempore silentii Iudiciorum occasione Paschatis, Comparentibus permissum erat ad sua redire, modo exacto Paschate iterum redirent. Hi vero quatuor nominati, quoniam coeteris erant propinquiores ad suas Parochias redierunt. Nec dum enim Festum Paschatis trans­ierat, tum Budensis Vezerius ubique publico mandato prohibet oppidorum et villarum judices, ne ullo modo praesumant suos pastores ad ista judicia Posoniensia dimittere. Nominati itaque Viri non amplius in animum induxerunt Posonium redire: sed manserunt penes suas Ecclesias, inquibus etiam successive docent. Praeter hos repertus est unus Jeremias Bathori, qui post auditam sententiam longioris morae in laxiori Aresto Posoniensi pertaesus, Clam se ipsum domum in superiorem Hungáriám subduxit. Erat etiam quidam Matthias Őri, dudum antea e Parochia exclusus ab Adversariis nihilominus citatus comparuit in habitu seculari, non tarnen tempore ultimae probae stitit se Archiepi­1 Szent Miklósi; — 3 inde hiányzik; — 3 Sallai; — * Viragh Szónii; — 5 Marosi. Egyháztörténeti Adattár. 10

Next

/
Thumbnails
Contents