Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
solum manipulum straminis capiti suo in tanta loci immimditie supponendum. non impetrat quicquam. Undicemo Április intrat semel Carcerarius et interrogat, an adhuc viverent? Respondent Yivimus adhuc si haec est vita dicenda, addit insuper, jam noveritis, quod illi, qui nostram Fidem acceptarunt, pecuniis et aliis necessariis don'ati et instructi, cum certa comitiva usque ad terminos Hungáriáé deducendi, pro sequenti 13. Április abrbunt. Mature etiam Vobis volui significare velitis perpendere, in quo nain miserabili statu sitis adhuc dum illis potestis vos adjungere et cum iis discedere. Inquirunt breviter Captivi. Tantum est quae sumus, desiste a nobis,, nunquam enim cum iis eandem damnationis volumus inire viam pro temporaria hac et caduca liberatione. Et licet furfuraceum et ex miliő coctum panem ipsis exhiberent, non tarnen jam ex hoc tempore a 13. seil. Április quicquam vel de isto pane vel potu aquae ante occasum solis exhibere, sed ad tempus usque liberationis in seram vesperam semper si quid affertur, injicitur per angustum quoddam foramen carceris, quod quidem post injectum panem statim claudebatur. Injectum tandem panem et potum aquae ex stercoribus et omni immimditie (parcant honestae aures) et in tanta fame absumebant, quia destituti pane corporis tarnen habent spirituálém nutritionem: quoad enim vires suppetebant semper cantandis et meditandis Psalmis Davidicis vacabant, devotisque precibus, inter tot ferramenta ad Deum fusis sese sustentabant. Psalmorum enim Davidicorum majorem partém lingua vernacula ex memoria sciebant. 16. Április adhuc semel adest et nunciat, quod Comites decem illorum jam adessent et rediissent: quodque praefatos decem Viros pacifice usque Carolostadium deducendos, in finibus Hungáriáé omnes religiosi et Jesuitae cum magno honore excepissent: eosque muneribus et omnibus necessariis instructos ad sua remisissent. Ad hanc Carcerarii relationem inquiunt Captivi, Donum illud illorum sit, nos non exoptamus istä viíí quidquam a quoquam, sed permanebimus in expectatione eorum, quae nobis Deus promisit. Antecedenter adhuc habebant duo Captivorum vel quinquaginta denarios, quos per partes modo pro oleo, modo pro aliis necessitatibus communibus exhibebant, eos tarnen ille omnes apud se detinuit, nec quidquam eorum, quae captivi exoptabant, procuravit. Hic subjicit Carcerarius, Audio, quod pro unguento contra pediculos Capitaneo supplicastis ; inquiunt Captivi : Ita quidem est, quia in his tenebris constitutis, vel