Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
saltem proptor multitudinem insectorum pereundum erit, opinione prius. Etiam te rogamus, velis pecuniis istis nostris, quas tibi exhibuimus nobis de unguento aliquid procurare, Respondet Praefectus Carceris etiam ego Vobis afferam. 17. Április post occasuni affért unguentum et panem et aquam. Hic quamvis essent famelici, primum tarnen corpora sua inungunt, edunt demum panem miserum istum et bibunt aquam, sed aquam turbidam, et non ejusdem quam antecedenter. Consumtis pane et aqua, paulo post Rimaszombathi vehementi febre corripitur, ejusdem accessiones etiam se dicit sentire, Stephanus Kállai pie in Domino mortuus, et ita reliqui consequenter. Vix elapso Semihorio dicit Rimaszombathi, suas fauces in totum extumuisse, idein sentiunt etiam caeteri et ad matutinum usque ita toti corrupti sunt, ut jam neque commode loqui, neque si quid per difficultatem loqui possent, se invicem intelligebant. Sanguis et aqua continuo quamvis nihil comedentium et bibentium ex ore, quod amplius claudere non poterant ubertim profluit. Gínginae et fauces totaliter putrefiunt, dentes 1 ipsis non sentientibus cum sputo exeunt, imo et os maxillare et linguae pessimis humoribus absumuntur, ut quidem hoc ego ipse vidi, et manibus contrectavi. Ita corrupti sub spacio unius horae, obtestantur Carcerarium, ut illos adiret et videret, quomodo nam essent dispositi, non impetrant. Exacto triduo ad fores carceris adest, et inclamat Captivos, an adhuc viverent, Captivi orant Matthaeum Stanko, ut allato lumine inspicerent eos, ille risu et sannis eos excipiens, quasi nihil adversi haberent, viam suam abit. Ad vesperam Vice Praefectus Carceris adest, visis hominibus ita misere habitis condolet et sinceritatem suae condolentiae antea quoque in aliis humanitatis ofíiciis manifestam fecit, non nunquam enim furtim offulam Carnis et recentioris panis captivis porrigebat. Vice Praefectus certus de tarn subita corruptione Captivorum, indicat superiori Praefecto Carceris, quod nisi velit in momento homines perire, ipsos adjuvet, et si qua potest viä illis succurrat. Adest tandem multa nocta 28. Április et in ingressu alloquitur Rimaszombathium interrogans quomodo nam valeret. Respondet Rimaszombathi, quantum profari potest tanquam Lazarus, ipse Stanko inquit, multum vos hactenus rogari et monui, ut velletis vos accommodare, renuistis, Ecce jam peribitis, non solum hoc sed etiam condemnabimini, Dicit Rima1 donec.