Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
praejudicio Dei in alterutram partém inclinare, antequam sensiamus spiramen Spiritus Dei. Spiritus enim ubi vult spirat, Cum vero pro amplexu Fidei vestrae nullám hactenus Spiramen Spiritus perceperimus, desine quaerere, quare non amplectámur? Hic loci etiam libros quosdam ad legendum Captivis offert: quos tarnen illi accipere recusant, partim propter jam nimium debilitatos oculos, partim propter luminis defectum, sed maximé ne videantur ipsi spem aliquam de se porrigere. Hoc examine nihil lucratur Jesuita, Captivi reducuntur ad carcerem. Ut vero etiam sigillatim circa captivos aliquid tentaret, proxime sequente nocte, post examen statim dictum Reverendum Johannem Rimaszombathi separatum a reliquis in priorem locum examinis accersiri jubet, et eum multis módis hortatur, non velit se perditum iri, 1 cum reliquis contumacibus: sed sibi consulat et évadat in libertatém cum aliis: Ad hanc ejus hortationem inquit Rimaszombathi: Libertatém meam nunquam quaesiturus sum, medio isto, sed si Deo ita visum fuerit, malo extrema quaeque perpeti, in nova innocentia, quam aliquid in hoc negotio tentare. Sequenti statim die hujus examinis, secundum comminationem Carcerarii praeparatis numellis et manicis percrassam et rubigine quandam exesam Catenam illigantur adeo crudeliter, ut se ex eodem loco non movere quidem possent. Catena enim per fores carceris educitur et certis papillis defigitur ne si liberam haberent catenam ex uno loco in alium transire queant. Tam misere constrictis in collo et manibus, panis etiam hactenus Ordinarius commutatur in millium et furfuraceum : seine! in die modicum aquae et panis per angustum quoddam foramen Carceris, non jam ab ipso Carcerario sed a mulierculis et abjectae sortis hominibus injiciebatur, panemque injectum pedibus et manibus versus januam prorepentes ex stercore et aliis immunditiis debent coliigere, neque Carcerarius jam inde a 24. Mártii ad 11. Április invisit Captivos. Hic tarnen ad Mirabili Dei Providentiae est attribuendum, quod circa Reverendum Fratrem Rimaszombathi est factum, ipse enim lethali morbo detentus, conjicitur in carcerem sordiduni illum locum, et tarnen eo momento quo injectus est, levamen morbi sui sensit. Alii sani introducti in carcerem infirmari in dies magis et magis coeperunt, hic vero et vires resumit et incommoda carceris ad stuporem oinnium tolerat: Instat per miserationes divinas, apud Carcerarium, ut porrigeret 1 ire.