Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

improvisa mutatione ita insolentem factum, ut non verearis etiam Apostolo aperte contradicere. Plura loquuturum ipse Carcerarius prohibet loqui. Praeter hujusmodi inquam dicteria adsunt etiam eorundem Apostatarum inquisissimae delationes, quibus et Capitaneuni et Praefectum Carceris contra miseros magis et magis exaspe­rarunt. Eorundem opera factum est, quod libelli precationum et psalmorum in multis hactenus discriminibus conservati, Captivis eriperentur, ut etiam quaedam portio aureae pecuniae Samueli Tataj 1 adhuc domo secum acceptae, Baculorum et sexcentarum plagarum minis extorqueretur. Huc accedit, quod Johannes Gömöri non contentus eo, quod jam indicium pecuniae apud Captivos habitae fecisset Godermanno, sed etiam nuper pie de mortui Georgii Szendrei quasdani exuvias, libellos nempe Gausape et paucos nummos ad se pertraxit, neque Captivis vel salteni sex Teruncios pro oleo impenso effiagi­tantibus ex iisdem impertitus est. Mártii 16. adest prae foribus carceris Praefectus et cum multo satis contemptu alloquitur Captivos, interrogando, quo­modo nam se haberent ? Respondent Captivi se ita esse con­stitutos, tanquam interfectos, dormientis" 2 in sepulchro: Quid inquit Praefectus cogitatis ? Dicunt captivi nos praeterquam quod per omnes horas mortem meditamur, cogitaremus etiam si Deo ita visum foret nostri his malis liberationem. Tum Praefectus in impiam Blasphemiam prorumpebat, inquit pro­fecto neque in coelo, neque in terra est ullus, qui vos hinc alia via eripiat, nisi illa, quam vobis jam diu praescripsimus et inculcamus etiam mim. 18. Mártii adest etiam nomine Capitanei et dicit. Haec est voluntas Capitanei ut vos jam ultimate resolvíltis intra unam aut alteram horam, non enim vos ultra vult expectare. Dicunt Captivi non est necesse, ut post unam aut alteram horam, nos resolvamus et expectationem Domini Capitanei adaugeamus: nos in praesentiarum etiam inquam partém hac­tenus fuimus resoluti, in eandem sumus etiam num et pro illa parte dehinc quoque resoluti permanebimus. Praefectus tarnen multum recusantibus horam deliberandi imponit, additis tarnen saeverioribus minis, nisi voto Capitanei deliberando satisfacturi essent, quod nempe numellae ferreae dilatarentur. Catenae soli darentur minimus hactenus cibus panis et potus Aquae subtraherentur: et sic ipsis inter multos alios dolores etiam fame pereundum esset. 1 Jacari; — 3 dormientes.

Next

/
Thumbnails
Contents