Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
cipi et nos quoque ab eo tempore cogitatioues nostras de eo deposuimus, verumtamen per hoc iu exhibitione promptitudinis serviendi S. Matti in nulla parte recedemus, verum cum magna sinceritate enitemur omui occasione id ipsum praestare. — Quocirca nos etiam fiduin familiarem hominem nostrum intra decursum aliquot dierum expedituri sumus, et juxta promissionem nostram ad suam Majestatem amandabimus fiduciam habentes in S. Mattis gratiosa oblatione, certo credimus et plene persuademus nobis, quod in S. Matte non deficiemus; in quamcunque tandem partem Deus nos direxerit, fiat sancta ipsius voluntas; licet salvi conductus litterae prae manibus sint, attamen ut suspiciones de nobis amoveamus, per alias vias ipsos non expediremus, etiamsi nullam spem in elementi S. Mattis oblatione liaberemus; quia tameu habemus, illudque tanquam firmum privilegium reputamus, isthuc expedituri sumus et S. Mattis auxilio uti constituimus, ante omnia lionoratam suae Mattis personam prae oculis habentes. Ut, putamus ante primum Julii legati nostri movere non poterunt, siquidem cancellarius noster infirmitate laborat, alterius autem filius periculoso morbo detinetur lecto. Interim si medio tempore de aliquibus Dnatio Yra nos informare voluerit, fieri potest. Quod de nobis commenti rumores in dies ad instar diluvii crescant et renovantur, non ut desinerent, quantam molestiam perferamus, scribere non possumus ; non solum pro infamia, sed plane pro morte reputamus, cum homo bonae famae nihil gravius sentire potest, quam falsas calumnias, ut ut possumus nos quoque iu tali constitutione correspondentiam sinceram erga sum Mattem gerere, non videmus modum: nam ubi cuipiam non creditur, persona est suspecta, impossibile est, ut aliqua servitia praestet; negare non possumus, quod maxima molestia, imo cum cordis amaritudine tam immanes falsos rumores patiamur; nam homines ditionum suae Mattis in hasce partes eunt et redeunt, pariter etiam proprii ejusdem servitores aulam nostram libere perambulant, sed etsi istud non esset, quanti sunt, qui iu religione romana ad latus nostrum continue habitant. In habitationibus nostris Jesuitae sunt, si vera volent scribere et nunciare, omnes actiones nostras sua Mattas pervestigare posset; in foro publico collectis rumoribus in aulis non superaedificarent; certe infame est etiam saae Mattis aulae, quod liberum sit falsos rumores vulgare, majus vero illud, quod statim fides eis detur, promererentur officiales suae Mattis punitionem ii, qui in Szendereo et in Eperjes morantur et nihilominus falsis rumoribus implent, suae Mattis aulam. — Eo jam nos devfnimus, quod Erd^lyi OrszagKyftl&u Emlekek. VIII. 20