Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
s 1593, FEBRUÁR- KS MÁRCZIUSBAN. 121 authoritate vero Domino Bano tribuenda similiter Sua Serenitas ad Majestatem Suam referet et intercedet. Factum indignum Georgii Döbröcziny, qui Dominos Consiliarios utriusque Ordinis in honore et existimatione laesisse perhibebatur, non immerito graviter túlit Sua Majestas. Quandoquidem vero culpam agnoscit atque deprecatur, intercedant etiam pro eo, non modo Georgius Comes de Zrinio, verum etiam ipsi Status et Ordines universi: Serenitas Sua eundem Debrecinium ita in Majestatis Suae gratiam ac clementiam recepit, si prius pro eo, ac par est, Suae etiam Majestati humiliter deprecatus fuerit. Ad suspendendam executionem sententiae inter Fiscum Suae Majestatis ac Familiam Soos, super fodina salium in Eperjes latae, bonisque ipsis eidem Familiae relinquendis quod attinet: Sua Serenitas Statibus atque Ordinibus benigne significandum duxit, in eo jani rem versari, ut dictae Familiae Soos pro pago Soówár, Suae Majestati judicialiter adjudicato, alia bona aequipollentia conferantur. Nec diffidit Serenitas Sua eidem Familiae liac in parte satisfactum iri, Statusque et Ordines buic resolutioni aequis animis acquieturos esse. Postremum, cum in Propositione complures alii contineantur Articuli, minimé negligendi; utputa: de Lucro Camerae, commeatu apportando et procurando, Teloniis, Tricesimis, actionibus in casu defectus seminis Magnatum, deditionibus, aediticatione Arcis Keresztúr, subsidio Canisiensi, et reliquis, de quibus Constitutiones partim 11011 exstant, partim ampliandae et declarandae videntur: idcirco Sua Serenitas Status et Ordines benigne requirit, ut, iisdem Articulis similiter in maturam deliberationem deductis, suam superinde sententiam haud gravatim aperire, ac bac quoque in parte propensum suum in Rempublicam studium testatum reddere velint. Az irat czíme: Resolutio Archiducis Mattliiae, ad Articulos Statuum et Ordinum Regni Hungáriáé, die 16. Mártii anno 1593. praesentata. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában.)