Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

24 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS tractandi, ad diem et locum praescriptum mittere, talique modo expedire debeatis, ne ultra diem praefixum diucius ema­neant. Secus, sub poena generalis decreti, non facturi. Datum Viennae, decima die Decembris, Anno Domini millesimo quin­gentesimo septuagesimo tercio. Maximilianus. Jauriensis. Kivül : Prudentibus et Circumspectis, Judici ac Juratis Ciuibus Ciuitatis nostrae Leuchouiensis, etc. fidelibus nobis dilectis. (Eredetije Lőcse sz. k. város levéltárában.) II. 1574. Márczius 1. Miksa király országgyűlési propositiója. Etsi sacra Romanorum Imperatoria, ac Hungáriáé, et Bohemiae etc. Regia Maiestas, Dominus noster clementissi­mus, nihil magis desiderat, quam inclyto suo Hungáriáé Reg­no, cuius eum statum esse seit, ac vehementer dolet, ut Ma­iestatis suae praesentia omnium maxime indigeat, quouis tem­pore quam proxime adesse ; Caesarea tarnen Regiaque Ma­iestas, pro ea cura et sollicitudine, quae sibi, muneris sui ra­tione, ineumbit, facere nequit quin et alia sua Reg'na et Do­minia, quandoque inuisat, ac cum eorundem Regnorum et Dominiorum Statibus, tarn de publicis, quam priuatorum ne­cessitatibus praesens conferat. Cum igitur iam Caesarea Regiaque Maiestas sua benig­ne decreuerit, in Bohemiam propediem iter suseipere, ac cum fidelibus sui istius inelyti Regni Ordinibus, tum de aliis, quae publice privatimque eiusdem Regni statum atque necessitatem postulare existimauerit, tum et aliis de rebus deliberare, quae ad Hungáriáé reliquiarum defensionem, et securitatem perti­nent, haud praetermittendum duxit, quin in dicto hoc prae­senti fidelium suorum Hungáriáé Ordinum et Statuum conuen­tu, iisdem huius sui consilii rationem clementer exponeret, simulque cum ipsis, antequam longius discederet, de iis con­ferret et tractaret, quae ad eiusdem Hungáriáé publicam quietem et tranquillitatem, ac fidelium suorum Regnicolarum commodum, incolumitatem et permansionem maxime neces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom