Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1838 Lectores cum suis Studentibus ex obiectis philosophicis pro hoc anno praescrip­tis examina, primo semestralia servarunt diebus per vices interpolatis. Mense hoc frigus nihil remittebat, maximum fuit die 20. dum thermometrum ad 18. usq[ue] gradum decidit. Mensis Martius 22. Hora tertia pomeridiana sat valido vento flante exortum incendium in parte oppidi orientali, Katona Város dicta, unam domum absumsit, quod ultro non saevierit, caussa fuit ventus occidentalis, qui flammas ortum versus vibrans nihil igni obnoxium invenit. Nives altae frigore sensim remittente, et frequentioribus pluviis deciduis opi­nione citius citra omne damnum /:apud nos non vero alibi:/ solvebantur. Aquae Danubii ripas humiliores tota hieme inundatas tenebant. Tristis memoria Licet hiems non adeo rigida fuit, sed copiosae nives; aquae tamen Danubii gelu constrictae glaciem crassam dederunt, quae saepius loco suo mota ad insulam Csepel coarctata aquae fluxum liberum impedivit, et inundationem, indeq[ue] nasciturum periculum minabatur; nam aquae Danubii iuxta mensu­ram Budensem inde a primis Januarii diebus ad 14-16. pedes elevatae terrorem incussum augebant. Die 6. Martii Budae Aquaticam, et Viam Regiam aquae in­undarunt. Ex parte Pestinensi iuxta Danubium agger ductus securitatem contra insultus aquarum civibus procurasse videbatur; c[urrentis] post meridiem glacies mota ad insulam Csepel constitit, et cum priore ibidem coarctata integros montes formans aquae fluxum penitus praeclusit. Hora 9. vespertina moestus campanarum sonus, et tormentorum boatus indicabant aquae aggerem trans­gressas, et supremum adesse exitium. Die 14., 15., 16. inundatio crevit; sed circa vesperum vis aquarum glaciem montium ad instar congestam perrupit, et aqua liberum fluxum nacta decrescere coepit, ipsoqfuej vesperi complures plateae ab aquis liberae commeatum praebuerunt. Die 17. et sequentibus apparuerunt tristes sequelae, quas elementum hoc produxit. Ex tardius facta conscriptione, et abaestimatione patet plurium millionum damnum consecutum esse. Sic Pestini in Urbe interiore, et suburbiis corruerunt domus 2281. graviter vitiata 827. Hae iuridicae aestimatae faciunt 10500724. fl. w. huc non imputato immenso damno in supellictilli domestica, varii generis mercibus, frumento, et aliis, quod etiam plures milliones fl. eficit. Quotnam homines hoc discrimine pe­rierint, non constat; numerus eorum ad 150. ponitur.651 — Sed alibi quoqfue] plagam hanc notabiliter senserunt, nominatim Buda, ubi 204. domus ruinatae, 262 vitiatae Veteró-Budae corruerunt 397. notabiliter laesae 274. Strigonii col­lapsae 703- Item Sz. Endre, Visegrad, Promontorium, Insula Csepel, Adony, Colocza, Mohács etc. Ceterum malum hoc, e relatione illorum, qui discrimen hocce, et angustias sustinuerunt, sufficienter describi, et enarrari nequit. — Interim sicut grandis fuit plaga, quae plurimos Danubii accolas ad incitas redegit: ita velox erat, et plane mirabilis illa promtitudo, qua plurimi, caritate Xna incita-651 Über das Hochwasser siehe Trauner, János, 1838.; Czirfusz, Ferenc, 1897.; Ncmethy, Károly, 1938.; Gerevich, László, 1973- III. 293-295. 434

Next

/
Oldalképek
Tartalom