Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1838 ti, non in Hungária solum, sed in universa Monarchia Austriaca /:ab ipso Clemen­­tissimo Imperatore, et Rege Ferdinando provocati:/ imo in exteris quoq[ue] re­gionibus, esculenta, vestimenta, et paratum aes suppeditando, adiutum perge­bant.652 Mensis Aprilis 14. Supplicatis anastaseos dominicae, tempestate favente, in Eccla parochia­­li, copioso populo concurrente peracta; in Conventuali vero Eccla more isthic usitato pariter terminata per A. R. P. Gvardianum, qui et sequenti die solennia divina peragit. 18. MVP. Augustus Verner Cone. Germ, e dispositione A. R. P. Min. Provlis di­spositus Budam, inde ad Capellaniam disponendus, discessit. 22. In eius locum Földvarino horsum dispositus MVP. Michaël Griebl advenit. Mensis totus sat frigidus, et humidus fuit. Mensis Maius Nullo memorabili obiecto semet offerente maiore ex parte pluviosus, et frigi­dus cum pruina una, alterave, quae tamen notabile damnum non intulerunt, per­­transiit. Mensis Junius 13- Tempestate non usquequaq[ue] favente, tamen sat magna populi fre­quentia pro solennitate S. Antonii confluxit, ad quem pro solatio spirituali ser­mones sacri sunt habiti, et quidem hungaricus per R. D. Franciscum Vondrák Coop. Madarasfiensis], Germanicus per Cone, domesticum, illyricus per A. R. D. Steph[anum] Samanovics Administr. Borsodiensem, pontificante A. R. D. Ale­xandro Hományi Parocho Katymariensi. 19- Lectae sunt Lit[t]erae circulares A. R. P. Min. Provlis, quibus publicatur secunda intermedia Congregatio Capit[ularis] Budae 12. Aug[usti] celebranda. Mensis Julius 13. In parte oppidi, Kis Csávoly dicta, exorto circa mediam undecimam noctis incendio, supposito, ut fertur, igne duae domus conflagrarunt. 27. In eodem loco, eodemq[ue] tempore aliae duae domus flammis absum­­tae. Philosophiae Lectores cum suis Studentibus e respetivis obiectis Examina secundo semestralia diebus 7., 14., 17., 21. servarunt. 28. Gymnasium R[egium] gratibus Deo persolutis annum Scholast[icum] ter­minavit. Mensis hic, prout et prior, sat calidus, sed frequentiores pluviae illo falcatio­­nem, hoc messem tantisper remorabantur. Mensis Augustus 2. Festo S. Mariae Angelorum de Portiuncula populo fideli, laboribus agre­stibus distento, et sic hoc quoqjue] exiguo numero convenienti concionabantur illyrice R. D. Antonius Mihálovics Coop. Sz. Iván[iensis] A. R. D. Stephanus Sama­novics hungarice, et Cone, domesticus germanice, pontificante Rdssimo D. Jose­­pho Rácz Cath[edralis] Eccl[esiae] Coloc[ensis] Canonico. 652 Benkert, Anton, 1838.; Brunner, Johann, 1838. 435

Next

/
Oldalképek
Tartalom