A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

76 Nr. 2294. Concursus pro vacante Paro­chia Kürtvé- lyes indicitur. In consequentiam translationis D. Caspari Vlasits ad parochiam Laitha-Ujfalvensem benefi­cium parochiale Körtvélyesense de jure et facio vacat. Cum nihil jam impediat, quominus parochiae huic de ordinario pastore provideatur; iccirco pro eadem, quae sub jure patrona­tus Celsissimi Principis Pauli Esterházy constituitur, praesentibus concursum usque 15-tam Novembris h. a. duraturum publico. In Rákos, die 24-ta Septembris 1861. Nr. 2295. Concursus pro vacante Paro­chia Klcmpa publicatur. Qui diuturna invaletudine laborabat. Joannes Ev. Tauber, Parochus dum viveret Klempaen- sis, die 9-a mensis curr. supremum obiit diem. Defuncti hujus fratris nostri animam piis ad aram suffragiis cunctorum Dioecesis meae Sacerdotum commendo, pro vacante autem, quam tenuit parochia, patronatui amplissimi Magistratus L. R. Civitatis Soproniensis obnoxia, con­cursum, usque 15-mam Novembris h. a. duraturum hisce publico. In Rákos, die 24-ta Septembris 1861. nsloac Nr. 2296. Proximus An­nus scholasti­cus 1-a No­vembris ini­tium sumit. txcelsum Consilium Regium Locumlenentiale Hungaricum ope Intimati ddto 4-tae curr. Nr. 52,122 ad me dimissi decrevit, ut imminenti scholastico anno in omnibus studiorum institu­tis non 1-ma Octobris, verum uno mense tardius, idest 1-ma Novembris initium daretur; hocque propterea, quo in consequentiam tenoris ac spiritus altissimorum ddto 20-mae Octo­bris 1861 publicatorum ordinum vigens adusque studiorum systema cum quoad planum tum quoad linguam institutionis essentiales mutationes subire debeat, scopoque hoc longiores con­sultationes fovendae atque pertractationes ineundae sint, quam quae usque 1-main Octobris ad exitum perduci queant. Quod Intimatum de positivo mandato ejusdem dirigentis Regni Dicasterii cum eo hisce publico, quod suapte intelligatur, dispositionem hanc ad Lycea Epi­scopalia haud pertinere, alumni itaque Seminarii mei majoris ultima die mensis currentis in loco destinationis suae adsint, studiaque theologica primis mensis Octobris diebus occipiant, oportet, quod iisdem concernentes DD. Curati declarare velint. In Rákos, die 24-ta Septembris 1861. Nr. 2297. Collecta per incolas Csepe- 1 enses faci­enda. incolae catholici possessionis Csepel, I. Comitatui Pestinensi ingremiatae, ab Excelso Con­silio R. L. H. ope Intimati ddto 7-ae Augusti h. a. Nr. 43270 facultatem impetrarunt, per totum regnum spatio Semestris pia oblata colligendi eo scopo, ut aedem sacram nuper aedificatam interna supellectile instruere queant. 0U()(I pro congrua notitia et directione communico. In Rákos, die 24-a Septembris 1861. Joannes m. p. Episcopus:.

Next

/
Oldalképek
Tartalom