A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

77 JXir. JLTT Gallia sua merito gloriatur Unione de propaganda fide et consociatione a S. Vincenlio nun­cupata, quippe per quas in re Ecclesiae nostrae promovenda atque in benefaciendo inter omnes orbis catholici nationes primatum obtinet. Bavaria suam habet Unionem S. Ludovici, multiplicis in Ecclesia benedictionis feracem. Alibi aliae vigent hujusmodi piae consociatio­nes, per quas bonorum operum fructus, ubique propullulant, ac bonum Christi odorem qua- quaversum diffundunt. Sunt nempe piae consociationes ac sodalitates, experientia teste, effi- cacissima virtutum exercendarum media, sunt efflorescentis vitae christianae luculentissi­ma indicia. Laetum hujusmodi indicium renascentis apud nos etiam vitae catholicae nuper edi­tum est per Unionem S. Ladislai Regis, quae sub praesidio Excellentissimi ac Reverendis­simi Dni Archi-Episcopi Josephi Lonovics, et Illustrissimi Comitis Stephani Károlyi Pestini coaluit, ut coadunatis quamplurimorum viribus nobilissimos fines promoveret, religionem et pietatem foveret, in fastis christianae reipublicae celebratissimum olim gentis nostrae nomen ad pristinum splendorem reassererel. Fines illi, quos nova sodalitas materiali ope imprimis juyare ac promovere peculiariter intendit, sunt sequentes: a) Christianis orientalibus praecipue autem domesticis fidei nostrae in Turcico im­perio degentibus ad erigendas Ecclesias, scholas aliaque instituta pia adjutorium praebere. Inter nationes catholicas gens nostra oris illis proxima est, quae sub duplici jugo schismatis quippe et mahomedanismi gemunt. Scissio illa, qua inconsutilem Christi tunicam dilaceratam ingemiscimus, ipsis orientalibus populis fatalis fuit, quippe exules a charitate catholica in tristem duramque servitutem prolapsi sunt, et usque ad hanc diem servorum conditionem experiuntur, non politica tantum libertate orbati, sed ecclesiastico etiam respectu multis restrictionibus obnoxii, ut de congerie malorum taceam, quae sic comparatam populi conditionem comitari solent. Torrentes nobilissimi sanguinis, quos gens nostra pro tuenda civilitate christiana ad propriam fere internecionem profudit, barbarum Turearum jugum ab oriente Christiano certe sublaturi erant, nisi obstitisset schisma, et schismatis omne animo­rum robur, omnem fidem extinguens lugubris efficacia. Nec illi, qui nostris temporibus fiunt ad regenerandum, ut ajunt, orientem conatus, nisi sublato, aut certe ad arctiores limites redacto schismate, optatum referent fructum. Hinc tantum momentum motuum illorum, qui paullo ante Bulgaros exagitaverunt, nunc vero alios etiam orientales populos occupare inci­piunt, et versus centrum unitatis, quod Christus instituit, propellunt. Hinc maxima utilitas institutorum talium, quae rem catholicam apud populos illos materiali ope, qua maxima indi­gent, promovere pergant. Et nos profecto majorum nostrorum gloriam dignius aemulari non possumus, quam si in ejus sanctissimae causae patrocinium suffragia nostra obulosque con­feramus, pro qua illi per seculorum decursum strenue ad mortem usque dimicaverunt. Illos in tantae virtutis proemium Providentia divina inter gravissima discrimina servavit, et qua­damtenus visibiliter protexit: fortassis nobis quoque in arctissimis circumstantiis haec a Mi­sericordiarum Patre bene merendi occasio praebetur, ut dum in rei catholicae juvamen im­pigre convolamus, ipsi quoque dignos nos esse probemus, quibus avita libertas et prospe­ritas incolumis servetur. Nr. 2487. Unio S. Ladislai Regis commendatur. 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom