Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Clarissimo doctissimoque Viro, Domino Danieli Haynoci, Fautori aestumatissimo gra­tiam et pacem Servatoris ex animo precatur I. Sartoris. Accepi, clarissime Vir, literas Tuas amicissime scriptas, simul quoque Chartas et macu­latas illas et purius exaratas.' Maximas hoc nomine ago gratias, quod ne c[ircu]m quidem gravissimas occupationes mei dememineris, nihilque magis in votis habeo, qui ut ego quoque aliquid in causa Tua facere possim. Doleo vero, quod in primis hoc tempore Tuo desiderio etsi iustissimo respondere nequeam. Nam licet non negem me aliquam noti­tiam Hungaricorum librorum habere, pauci tarnen eorum actu prae manibus meis sunt. Illud tarnen spondeo me, quam primum laboribus festis gratia Dei sublevatus fuero, operam omnem daturum, ut apud Te, clarissime Vir, constet me voluntati Tuae esse ob­sequentissimum. Id unicum hac vice silentio praeterire non possum me apud clarissi­mum Szaszkium, cum anno aestate superiori unum alterumque diem hospitarer, vidisse Históriám Ecclesiae Hungaricae Adolphi a Lampe. 2 Is omnino est Reformatae Ecclesiae addictus eiusque fata in Hungária percenset, nullus tarnen dubito, quin ex ea nostrae etiam ecclesiae históriáé et in genere históriáé literariae in Hungária lumen affundi pos­set. Quae mea amicorumque opera in rem Tuam conferre potero, suo tempore faciam. Pro descriptione 25 philyrarum 2 fl. 10 g. ut numerentur, meo aedili quidem die, quo literas scripsi, ordines dedi, quando autem optimus adolescens illud aes sit percep­turus, dies et eum et me docebit. N[o]n sua tardiusculi agunt. Tibi ceterum, clarissime Vir, ut imminentes dies effusioni [!] sanctissimi Spiritus sacri felicissime affulgeant et copiosissimam benedictionem eo plenitudine Iesu Christi per verbi fidelem auditionem et piam meditationem adferant, ex animo precor. Vale! Dabam Nemescsó die 22. Mai 1735. REG. Autográf JEGYZETEK 1. Vö. 61. 2. [Debreceni Ember Pál): História Ecclesiae Reformatae in Hungária et Transyhania... a Frid. Adolpho Lam­pe. Utrecht, 1728. Friedrich Adolph Lampe (1683-1729) ref: teológus, utrechti professzor (1720-1727), a coc­cejusi szövetség-teológia és a német református pietizmus képviselője: NDB 13,460; RGG 4,219. Debreceni Ember Pálhoz (1661-1710) ld. ÚMIL 1,410.

Next

/
Oldalképek
Tartalom