Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)

260. Szécsi Dénes esztergomi érsek, Mátyás veszprémi püspök, Hédervári Lörincz nádor, Újlaki Miklós és Hunyadi János er­délyi vajdák, Zala vármegye egyházi és világi nagyjait személye­sen, a többi birtokos nemeseket pedig követek által húsvét után eső vasárnapra a Pesten tartandó országgyűlésen való megjelenésre meghívják. Székesfehérvár, 1445. febr. 8. Dionisius miseracione divina sancte Romane ecclesie cardinalis archiepiscopus Strigoniensis etc. Mathias episco­pus Wesprimiensis, Laurencius de Hedrewara regni Hunga­rie palatinus, Nicolaus de Wylak et Johannes de Hwnyad vaivode Transsilvani, universis et singulis prelatis baroni­bus nobilibus et alterius cuiusvis status possessionatis homi­nibus comitatus Zaladiensis, salutem et fraterne caritatis augmentum. Dudum pervigiles nos et ceteri fratres nostri laborari habuimus, querendo vias et módos, quibus male­dicta hec guerrarum commocio iam prohdolor in totum regni corpus seva rabié descensa sopiri posset de medio, et licet sepius secundum quod pro tempore visum fűit ei rei remedia posuerimus, quibus non pauca iam mala extincta sunt, restant tamen et extinguenda quamplurima, que nisi adhibeatur médium non solum per se nocebunt, quin et dudum sopita secum mala amplo cremento recrescere et resurgere facient, eruntque prioribus novissima nociora. Huius ergo rei grácia, licet et nunc covencionem habueri­mus, tractantes de remedio distulimus tamen conclusionem facere usque ad vestrum interessé, volentes, ut quod omnes pariter concernit, omnium vestrum consilio fiat; quocirca fraternitates vestras attencius ut possumus obsecramus, hortamur et petimus, quatenus vos prelati et barones personaliter, vos vero nobiles et alii certos ex vobis plena omnium vestrum facultate mittendo, octavo die festi Pasche domini nunc venturo in civitatem Pestiensem, quo et ceteros fratres nostros per totum regnum convocavimus, convenire velitis, tractaturi de viis, módis et remediis, qui­bus universa cessent mala, guerraque sopiatur per totum regnum; quum nolumus iam progenitorum nostrorum sudo­rosis laboribus quesitam terram et pátriám nostris aut alio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom