Zala vármegye története. Oklevéltár 2. 1364-1498 (Budapest, 1890.)
rum dissidiis vastatam linqui. Ut autem quilibet cuiuslibet partis regnicola securum habeat iter, presentibus salvum conductum prebemus omnibus vobis libere veniendi et redeundi, sub fide nostra et honore; inhibemus autem universos quoscunque preeminencie homines ire predam, spolia, nocumenta et damna, quibuscunque miserant, cuius si contrarium fecerint, noverit se contra regnum hoc perpetuam infidelitatis notam incurrisse, cuius penam nos pariter vobiscum irremissibiliter exequemur, non parcendo fratribus et amicis, imo contra tales tamquam turbatores regni et communis boni in continenti vobiscum pariter insurgere volumus et eos punire et conterrere usque ad exterminum (így) personarum atque rerum; secus ergo prout liberacionem patrie et relevacionem oppressorum optatis non facturi; quum non obstante absencia cuiuscunque vestrum cum ceteris fratribus nostris id faciemus et diffinemus, quod erit pro bono regni. Dátum in Albaregali, feria secunda proxima post festum beaté Dorothee virginis et martyris, anno domini etc. XL° quinto. Kivűl egykorú jegyzéssel Prelatorum et baronum contra patratores actuum potenciariorum post huiusmodi emanacionem commissorum, que contra filios Zele debet produci. Belől két veres viaszba és bárom zöld viaszba nyomott gyűrűs pecséttel; eredetije a veszprémi kápt. házi ltárában, Lad. 109. Miseellan. 50. Vógbely D. E meghivó levél eddig még nem volt ismeretes; 1. Hunyadyak kora I. köt. 451. 1. 261. Az alispánok és szolgabirák Apáthi János özvegyének Nikel Tamás és neje elleni ügyét elhalasztják. Kapornak, 1445. apr. 8. Nos Michael de Hasagh et Gallus de Vys vicecomites et iudices nobilium comitatus Zaladiensis, damus pro memória, quod causam quam nobilis domina Elizabeth vocata relicta Johannis de Apathy, pro qua Bartholomeus filius Maurici de eadem Apathy cum procuratoriis literis nostris comparuit, contra nobilem dominam Elizabet vocatam consortem Thome dicti Nykkel, ac eundem Thomam Nykkel dominum et maritum eiusdem domine eisdem statuere com-