Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
videlicet a parte meridionali distingeret possessioni magistri Simonis filii Maurieii, secunda vero scilicet a parte occidentali distingeret dicte ville Pobor, tercia autem a parte orientali distingeret ville Vsa prenotate ; ibique predicte mete terminarentur; et nunc prefatus Nicolaus dictus Kyuz intra metas possessionis Vsa vocate quasdam particulas propria sua auctoritate et potencia occupasset et super easdem vineas plantari fecisset, ac alias utilitates earumdem perciperet et percipi facérét contra ipsius voluntatem; super quo űdelitati vestre precipiendo firmiter mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Bedeu filius Michaelis, Johannes fráter eiusdem aut Dioni(sius fili)us Do(minici filii) Phile sive Paulus filius Mokch de Sarusd aliis absentibus homo noster, sciat et inquirat de omnibus premissis et singulis premissorum ab omnibus quibus decet et licet, et specialiter a vicinis et commetaneis suis universis omnimodam veritatem; et post hec prout vobis veritas constiterit premissorum, nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude, in festő beati Johannis ante portám latinam, anno domini M u CCC° XL° octavo. Nos vero mandatis serenitatis vestre obtemperare cupientes ut tenemur, dedimus hominem nostrum videlicet Ladislaum notarium nostri conventus unacum Johanne filio Michaelis de Durugd homine celsitudinis vestre, qui demum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi accedendo feria tercia proxima post festum beatorum Nerei et Achillei atque Pongracii martirum ad vallem Vsa vocatam, et in eadem valle in vicinariis villis predictarum possessionum circueundo, a nobilibus et ignobilibus vicinis scilicet et commetaneis palám et occulte diligenter inquirendo, hanc de premissis scire potuissent veritatem, quod predicte mete in literis vestre serenitatis scripte et inserte, predictas possessiones Vsa et Pobor vocatas semper ab antiquo ab invicem separassent et distinxissent, et predictas arbores metales scilicet salicis et ilicum, prefatus Nicolaus dictus Kyuz et sui iobagiones seu ad ipsum pertinentes succidissent, et quasdam térre particulas intra easdem metas habitas de eadem possessione predicti Nicolai filii Simonis Wsa vocate idem Nicolaus dictus Kyuz ad