Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

et Bokua vocatis, coneorditer et unanimi voluntate divisio­nem inter se fecisse et in duas partes divisisse easdem retu­lerunt tali modo perpetuo possidendas : quod in possessione eorum Rwm vocata iuxta fluvium Raba existente sessio filio­rum Duruzlai cessisset eisdem usque fluvium Raba, addita una sessione eis ab occidente ibidem vicinitative sita ad am­pliendam sessionem eorumdem; item sessio filiorum Gre­gorii similiter usque fluvium Raba cessisset eisdem filiis Gre­gorii similiter cum una curia ab aquilone ad eorum sessionem vicinative adiacente, quam similiter pro amplienda sessione eorum eis addidissent, sed iidem filii Gregorii portám eorum magnam ad aquilonem facere tenentur et servare, filii Du­ruzlai vero liberi sunt si ibidem servabunt vei ad alium locum mutabunt portám eorumdem; viam magnam que iuxta curiam filiorum Duruzlai vádit ad molendinum et aquam servabunt ibidem ubi antea; item sex sessiones in­tegre a sessione filiorum Gregorii incipiendo ordinatim et vicinatim versus occidentem in contrata a meridie adiacentes cessissent Johanni et Gregorio filiis Gregorii, item ibidem in alia contrata in qua sessiones cum portis versus orientem adiacent, sex sessiones et média a parte meridionali eisdem Johanni et Gregorio filiis Gregorii cessissent, alie sex sessio­nes et média versus aquilonem ordinatim adiacentes Johanni Duruzlao et Emerico sunt devolute; item septem sessionem et média ab aquilone situate quarum porté versus meridies sunt, omnino filiis Duruzlai sunt devolute, preterea in con­trata iuxta fluvium Raba sex sessiones a parte aquilonis vici­native ordinatim adiacentes filiis Gregorii sunt devolute, et in eodem ordine a parte meridionali quatuor sessiones et média filiis Duruzlai sunt assignate; locum aree ipsorum in quo fru­ges tritulantur, pro loco sessionario iidem filii Duruzlai assum­serunt ad numerum quatuor sessionum et medie prescripta­rum, sessionem vero seu curiam sacerdotis partes communi­ter sacerdoti commiserunt nunc et quolibet tempore consti­tuto perpetuo possidere, hoc interserto, quod quia unum locum iuxta curiam filiorum Gregorii existentem ad nume­rum sessionum posuissent, quem primitus Duruzlaus pro (h)orto olerum servabat, e converso filiis Duruzlai iuxta ter­Oklevéltár Zala vármegye történetéhez. I. köt. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom