Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

ram eorum prope viam qua itur ad sanctam Ceciliam, duo iugera terrarum arabilium reliquissent pro (h)orto olerum, conservando terram eorum propriis aratris ipsorum habi­tam, et terram Budurfeuldu ac terram Gothartfeuldu vocatas in duas partes inter se divisisse affirmarunt, quarum medie­tas filiis Duruzlai, altéra medietas filiis Gregorii predictis sunt devolute; item in possessione eorum Balase vocata ses­siones seu contrata a parte aquilonis adiacentes Johanni et Gregorio filiis Gregorii sunt assignate, sessiones vero seu contrata a parte meridionali adiacentes Johanni Duruzlao et Emerico sunt devolute; locum molendini ibidem super fluvio Baba situm conservabunt et parabunt in communi; preterea in possessione eorum Theteus vocata sessiones a plaga meridionali filiis Gregorii, sessiones vero a parte aqui­lonis filiis Duruzlai cessissent possidere. In quibus quidem possessionibus Bwm Budurfeuldu Gothartfeuldu Balase et Theteus vocatis terras arabiles in duas partes dividendo, sicut ad iobagiones et sessiones iobagionum sunt ordinate et divise, et propriis aratrum suorum terras ut temporibus partium suo­rum fuerunt, possidebunt et utentur, aquam pratum silvam nemus, similiter eodem modo fruentur in communi. Item pos­sessionem eorum Azzun vocatam taliter divisam affirmarunt, quod in sessionibus a parte orientis uno ordine existentibus, incipiendo super unam curiam que est iuxta curiam Cosme, a parte aquilonis numerando, versus meridiem quindecim ses­siones cessissent filiis Gregorii, relique vero sessiones in eodem ordine numero decem versus aquilonem adiacentes essent de­volute filiis Duruzlai, in alia vero contrata sessiones ab occi­dente adiacentes taliter forent divise, octo sessiones ab aquilone filiis Gregorii sunt assignate, tredecim sessiones a meridie filiis Duruzlou sunt devolute, et quelibet sessiones retro (h)ortum habent terram ad diverticulum unius iugeris ad latitudinem cuiuslibet ipsius sessionis, terram autem eorum quam dixerunt adiacere inter terras nobilium de Kweskut et viam qua de Sabaria itur in Chepereg, cum funi­culo quadraginta et septem ulnas continente, que terra usque pratum in tribus diverticulis adiacet in latitudine mensu­rando terra duodecim funiculorum et dimidii, a parte meri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom