Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

bus superius nominatis facientibus, sicut ipso Jacobo pri­staldo et officiale ipsius ecclesie referentibus cognovimus; et postmodum idem Simeon, Lazarus et Alexius ad quamplu­res terminos citati non comparuerunt, parte adversa in om­nibus terminis comparente; et de illis omnibus terminis tres terminos elegimus, octavam Sancti Regis, Omnium Sanctorum et Epipbanie, et rursus quartum terminum dominicam Le­tare peremtorium assignavimus; quia nec ter comparuerunt, officiali supradicte ecclesie assistente, unde ipsam ecclesiam in hac parte iustam esse considerantes, in dimidietatem sepe­dicte térre cum suis pertinenciis per predictum pristaldum introduci í'ecimus, sibi perpetuo possidendam statuentes. Ut igitur prenarrate rei series inconcussa perseveret, presentes literas sigilli nostri munimine sicut de iure tenebamur, feci­mus communiri; Jona cantore, Thoma custode, Agustino de­cano et ceteris existentibus. Actum ab incarnacione domini Millesimo CC° XXX 0 septimo. A pecsét hártyaszalagon függött, fönt chyrographum rajta; eredetije a veszprémi káptalan házi levéltárában, Lad. 109. Miscell. 1. jelzet alatt őriztetik. Véghely Dezső. 10. A veszprémi káptalan előtt Fábián fiai az Aracsa nemzetség­beliekkel Orbán birtoka felett megegyeznek. 1237. Capitulum Wesprimiensis ecclesie universis Cbristi fide­libus literas presentes inspecturis salutem in dominó Iesu Cbristo. Vestra noverit universitas magistrum Matheum Creinubc et Andronych fratres, filios Fabiani, in nostra pro­posuisse presencia, quod cum Michael Antholdi filius et eius cognati de genere Orocba, videlicet Morthun, Orocba, Pousa filii Magnus, et Ysyph filius Clementis, Buga et Zeghen fra­tres filii Bulcbu, Welprecht filius Bugur, Pousa filius Pech, terram que Vrbani fuerat, terris dictorum magistri Mathei et fratrum suorum inter média occupassent, predicti magistri Matbeus et fratres eius ipsum Micbaelem cum cognatis su­pradictis coram Dionisio palatino comite vocaverunt ad iudi­cium, se illi opponentes occupacioni, quia térre erant comme­tanei supradicte. Lite vero pendente, domini palatini et alio­rum proborum hominum consilio mediante, ita est inter partes

Next

/
Oldalképek
Tartalom