Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
compositum, quod sepedicti magister Matheus et fratres eius sepedictam occupacionem sustineret, hoc tamen sub tenoré, quod illa térre porciuncula quam idem magister Matheus cum fratribus, marca emerat et dimida de Cupano Vrbani filio, iuxta Zomargumulche térre eorumdem hereditarie continuam, iuxta circa aquam Turnua versus orientem necnon silvam cum vineis sitis ultra eandem aquam Turnua, quam (így) idem magister Matheus et fratres a Cupano pro decem et novem marcis emerant de argento, Cupano hoc idem presencialiter asserente, penes magistrum Matheum et fratres remanerent libere et pacifice tam ab ipsis quam eorum heredibus perpetuo possidende, ibidem presentibus supradictis Michaele tum pro se tum pro Micbayno fratre suo et Ysyph cognato, Martbino pro se pro Orocha et Pousa eius frafcribus, Wolpretho filio Buguth et Pousa filio Pehc, Zegenh filio Bulchu pro se et pro filiis Buga, et in id ipsum concordantibus, presentes vero pro absentibus se obligantes, maximé cum dominus palatínus eisdem omnibus dederit in mandatis coram nobis personaliter comparere, presente eciam coram nobis .. . caro filio Jacclino cause pristaldo supradicte; hoc insuper adnotando, quod magister Matheus et fratres pro terra quam eorum páter quondam a Nicholao Vrbani predicti filio emerat, contigua térre supradicte quam dictus Michael et cognati a Cupano habuerunt, de eadem terra a Cupano habita magistro Matheo et fratribus suis sepedictis Michael et cognati eiusdem centum iugera commutacionis titulo contulerunt. Mete autem térre quam ipse Michael et Michayn fratres magistro Matheo et fratribus tradiderunt commutando, incipiunt a parte aquilonis a Hugvaghithu, inde protenditur ad arborem que vocatur tulfa, deinde tendit ad magnam viam qua venit(ur) ad Zala et ibi sunt quatuor mete, abhinc transit viam et venit versus meridiem ad arborem que vocatur agasalmafa, que (est) média inter terram Michaelis et magistri Mathei et fratrum eiusdem, et in aqua Turnua terminatur et coniungitur hereditarie térre eorumdem magistri Mathei et fratrum suorum cum silvis emtis ultra aquam Turnua a Cupano Vrbani filio; si vero super terris commutatis in aliqua parcium contingeret calumnia processu temporis suboriri, magister Ma -