Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
memorie coinrnendentur. Ad universorum igitur noticiam harum serié volumus pervenire, quod religiosus vir fráter Paulus abbas Tykoniensis nomine suo et sue ecclesie, astantibus sibi comite Stephano de Araach et Johanne filio Ruina de Ozofew officialibus suis et ecclesie sue ab una parte, et Ladizlaus filius Moys, Michael filius Tywa et Egidius filius Kadaar pro se et pro universis nobilibus fratribus et cognatis eorumdem de Feldergechey ab altéra ad nostram presenciam accedentes, iidem Ladizlaus Michael et Egidius nomine suo et eorumdem cognatorum suorum de Feldergechey proponentes coram nobis confessi sunt in hunc modum, quod cum idem dominus abbas predictos universos nobiles de Feldergechey pro terris et possessionibus ecclesie sue in eadem Feldergechey existentibus per eosdem occupatis ad presenciam magistri Nicolai filii Gregorii magistri tavarnicorum domini regis ordine iudiciario sibi ius vendicans evocasset, et tandem idem magister Nicolaus tamquam zelator pacis et concordie ad arbitrium proboruni virorum videlicet fratris Nicolai abbatis monasterii beaté virginis de Almaad, Laurencii fratris Cheykad de Vsa, comitis Wyd de Turdemech, magistri Karoli de Choob et magistri Floriani de Gulaach ipsam causam decidendam transmisisset; et demum ipsi arbitratores ex commissione huiusmodi et ex acceptacione parcium earumdem vigorem assummentes, taliter mediante iusticia bene digesto negocio inter partes, videlicet quod iidem nobiles de Feldergechey triginta et unum iugera terrarum in terris campestribus fimatis et aliis locis infrascriptis in Feldergechey existencia, que et (quas) comes Andreas de Pechei homo eiusdem magistri Nicolai cum Petro sacerdote de Kvesd homine nostro pro testimonio transmisso reambulantes et distingentes, quia non fuerat contradictum, eidem monasterio Tykoniensi statuerant iuxta consvetudinem approbatam, eidem fratri Paulo abbati et sue ecclesie restituere et resignare deberent occupata, et quod si iidem comes Stephanus et Johannes officiales eiusdem monasterii Tykoniensis super novem iugeribus térre corporaliter prestare sacramentum possent, iidem nobiles et illa eidem ecclesie restituere tenerentur, fuissent arbitrati, prout hec in literis eorum-