Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

dem arbitrorum nobis transmissis vidimus contineri; et post hec eedem partes sacramento super novem iugeribus térre renunciantes, hinc inde taliter, quod idem nobiles tria iugera térre arabilis sepedicte ecclesie similiter restituerent et as­signarent, se dixerunt concordasse coram nobis; memorati universi nobiles de Feldergechey dictas terras in terris ara­bilibus íimatis et aliis, videlicet triginta et unum iugera térre et insuper tria iugera térre super quibus in sacramento ut pretactum est concordarunt, etita triginta quatuor iugera ter­rarum eidem ecclesie Tykoniensi relinquerunt et reliquis­sent ac assignassent pacifice perpetuo possidenda et tenenda, ita quod ius patronatus ecclesie parochialis de eadem Felder­gechey, silvas feneta et alias utilitates in ipsis terris commu­niter utendo possidebunt. Quarum quidem ten-arum comme­tanee distincciones sunt hec: videlicet duo iugera térre circa ecclesiam sancti Petri de eadem a parte occidentali, super qua terra iobagiones eiusdem ecclesie Tykoniensis nunc resi­dent; item duo iugera circa viam magnam versus Nyweg iacentem, item duo iugera in Kuestetev quorum una pars iacet ad vineas versus occidentem, item quatuor iugera circa Kueskwth a parte aquilonis, item quatuor iugera térre circa pomerium quod vulgo dicitur gemulchkerth a parte meridio­nali, quorum una pars tendit versus Sanctum Georgium, item duo iugera in loco Cheresnethw vocato, quorum altéra pars iacet versus Lipaldi de Menchel, item decem iugera circa duas arbores nucum a parte aquilonis, videlicet circa viam iacentem in Wrustow, item ibidem circa hec dicta duo iu­gera, item unum iuger circa terram Andree filii Cheke circum­quaque, item duo iugera circa terram Laurencii filii Chepan a parte aquilonis, quorum finis tenditur in unam fossatam aruk vocatam, item duo iugera circa terram eiusdem Ladi­slai filii Moys a parte aquilonis, item unum iuger circa ter­ram eiusdem Egidii, cuius una pars flectitur versus pratum vulgariter reeth dictum a parte occidentis. Insuper obliga­runt se eedem partes sibi mutuo sub pena decem marcarum coram nobis, quod si dominus abbas Tykoniensis ipsos no­biles racione dictarum terrarum iterum impetere vei plures terras ab eis requirere attentaret, aut e converso iidem nobiles

Next

/
Oldalképek
Tartalom