Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

ZALA VÁRMEGYE TÖRTÉNETE. iidem Laurencius et Ladizlaus confessi sunt se tredecini iu­gera terrarum suarum, octo videlicet in loco Zylagteluk vo­cato circa Nogreth a parte orientali, a parte vero meridionali circa terram eiusdem venerabilis capituli, et aparte occiden­tali circa terram eiusdem capituli, a parte autem aquilonis circa terram Stephani et Mathei filiorum Michaelis ioba­gionum eiusdem capituli de Poloznuk; item quinque iugera terre in loco Boxafeulde dicto, a parte orientali circa terram Chouk filii Jacobi iobagionis eiusdem capituli de Pbloznuk, a parte autem meridionali circa eandem Nogreth, et a parte occidentali et a parte aquilonis circa terram eiusdem capi­tuli sita et existencia, ipsos iure hereditario contingencia, eidem venerabili capitulo ecclesie Wesprimiensis pro duabus marcis et dimidia coram nobis habitis et plenarie receptis, vendidisse dedisse et tradidisse, iure perpetuo possidenda et habenda ac irrevocabiliter tenenda, ius dominii in ipsum capitulum plenarie transferendo; assummentes nihilominus obligando se iidem Ladizlaus et Laurencius, quod si racione dictarum terrarum ipsum capitulum per quem vel quospiam suorum cognatorum aut aliorum impeti seu inquietari ullo unquam tempore contingeret in futurum, sepedicti Ladi­zlaus et Laurencius memoratum capitulum tenebuntur expe ­dire propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus literas si­gillis nostris communitas. Datum octavo idus Maii, anno domini M° CCC° decimo secundo. Fiiggo pecsettel; eredetije a veszpr^mi kapt. hazi ltaraban, Caps. IV. «Csopak» csomagban oriztetik. Veghely D. 104. A veszprémi káptalan bizony ságlevele Dörgicse nevű birtok határjárásáról. 1312. jul. 8. Capitulum ecclesie Wesprimiensis, omnibus Christi fidelibus j)resens scriptum inspecturis salutem in salutis lar­gitore. Usus longeve explorateque consvetudinis cui sanccio canonica vigorem concessit non leve auctoritatis introduxit, ut ea que tamquam noxia discretorum deliberacio de medio tollens sopire extinxit, ne* in recidive dissessionis litigiorum amfractus insurgant, in futurum scripture testimonio perpetue

Next

/
Oldalképek
Tartalom