Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
quibus metis ascendendo directe adhuc ad orientem, pervenit ad quandam vineam, quam quidam castrensis Wz nomine possidebat, et in superiori parte ipsius vinee cadit in quandam viam veterem ubi sunt due mete terree, de qua flectitur versus meridiem; eundo supra montem in eadem via in magna quantitate, pervenit ad duas metas terreas, et abhinc flectitur versus orientem per silvam, in qua parumper eundo cadit ad quandam viam veterem (que vulgari)ter Rapachuswt nuncupatur, ubi sunt similiter due mete terree; in qua eundo pervenit ad quandam vineam, quam Wros castrensis de Pacha possidebat, per quam diu procedendo pervenit ad quasdam vineas, que quidem (vinee a parte) meridionali sunt super terra Buken, a parte vero septemtrionali sunt super terra (castrensium) de Pacha; adhuc in eadem via procedendo versus meridiem circuit vineas existentes super ipsa terra Buken prenotata, per quam eundo pervenit ad metas terrarum hereditariarum nobilium predictorum ibique terminatur. Ut igitur huius collacionis seu cönfirmacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum in irritum valeat seu possit retractari, presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris dei grácia episcopi Waciensis aule nostre cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° octogesimo nono, kalendas quarto nonas (így) Februarii, regni autem nostri anno septimo decimo. Fehér és rózsaszínű selyem zsinóron függött pecsét nyomaival ; eredetije a Eajky cs. ltárában, Felső-Rajkon Zala vármegyében. Nagy Imre. 68. Tapolczai Lörincz comes mint a tapolczai egyház kegyura, a tapolczai es dusnoki harangozókat és torlókat a veszprémi püspöknek visszabocsátja. Tapolcza, 1290. jul. 3. Nos comes Laurencius de Thaplicha memorie commendantes significamus quibus expedit universis, quod cum venerabilis páter dominus B(enedictus) dei grácia episcopus Vesprimiensis, aule illustris regine Hungarie cancellarius, pulsatores sive exequiatores qui turlouk vulgariter dicuntur, ecclesie beaté virginis de Thaplicha, tamquam iurisdiccioni ipsius ra7*