Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
cione ecclesie et episcopalis dignitatis subiectos, a nobis paternaliter requisisset, et nos eosdem pulsatores tamquam patrónus ipsius ecclesie beaté virginis, exceptos a iurisdiccione predicti venerabilis patris detinuissemus pariter et exemtos; quia tamen viam salutis ingredientibus opere precium est lucris insistere animarum, per arbitrium proborum et nobilium virorum, videlicet comitis Moch, Stepbani de Vsa, Andree de Ayka, Cypriani de Vrs et Petri de Turdemech comitum, taliter assumsimus remittendos, quod idem dominus B(enedictus) episcopus Vesprimiensis super ipsos pulsatores de Thaplicha et eorum socios, super terra Dusnuk vocata existente iuxta villám Pacha ultra fluvium Zale commqrantes, ius dominandi et possidendi in iudiciis descensibus collectis et exaccionibus regalibus ac aliis iuribus habeat, quod venerabiles patres Bartholomeus Zalandus et Paulus quondam episcopi Vesprimiensis ecclesie bone memorie, possedisse et habuisse de iure et de facto dinoscuntur. Ceterum super facto decimé tributi fori dicte ville Thaplicha, quam dominus episcopus nomine iuris sui requirit a nobis, ad instanciam predictorum nobilium fecerimus dilacionem usque festum sancti regis Stephani, super quo nos taliter obligavimus et assumsimus, quod si usque predictum festum sancti regis proxime nunc venturum, comes Martinus filius noster ad partes istas ad domum suam redierit, restituemus pariter ipsi dominó episcopo cum eodem, si vero idem comes Martinus usque prenotatum festum non redierit, extunc decimam tributi ipsius fori nos eidem dominó episcopo resignabimus et restituemus habendam tenendam et pariter possidendam, prout predecessores sui possedisse et habuisse ab antiquo de iure dinoscuntur; preterea idem venerabilis páter promisit nobis, quod officialem suum non permitteret apud predictos dusnicos facere continuam residenciam, nec preter regálém collectam vei exaccionem aliam collectam seu exaccionem exigi facérét super ipsos. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam nos et prenotati nobiles apposuimus sigilla nostra presentibus ad premissa inviolabiliter observanda. Dátum in Thaplicha, secunda feria proxima post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno domini M° CC° nonagesimo.