Petrik Iván (szerk.): Memoriae commendamus, Emlékezetül adjuk. Válogatás Pápa város történetének forrásaiból - A Pápai Levéltár kiadványai 1. (Pápa, 2010)
Források
reparandos et conservandos habeat. Id eidem comiti de regiae potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali clementer annuendum et concedendum esse duximus, ut idem ab universis illis, qui per praenotatum oppidum Papa pontesque, aggeres et repleturas in territorio eiusdem habitas transire debent ac alias ad solvendum telonium lege obligati atque obstricti forent, erecta ibidem rota tributum seu vectigal futuris semper temporibus exigere possit ac valeat universique eiusdem utrius- que sexus haeredes et successores valeant atque possint absque tamen praeiudicio teloniorum circumvicinorum hacque expressa cum conditione, ut idem comes futurique eiusdem successores praenotatos pontes, vias, aggeres et repleturas in territorio dicti oppidi Papa habitas impo- sterum quoque diligenter reparare, ac in bono semper statu conservare, quoad vectigal autem ibidem exigendum legali antelati comitatus Wesprimiensis limitationi semet accommodare debeat ac teneantur, alioquin praesentem benignam concessionem nostram eisdem minime volumus suffragari, immo annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca universos et singulos mercatores, institores, negotiatores et alios quoslibet viatores et forenses homines per praesentes affidamus, quatenus per praedictos pontes et repleturas in praenotati oppidi territorio existentes cum rebus bonisque et jumentis vestris quibusvis veniatis et translatis ac praescriptum telonium seu tributum per nos praevio modo erigi et exigi concessum persolvatis persolutisque ibidem juxta limitationem praedicti comitatus persolvendis iterum ad propria vel alia, quae malueritis loca redeatis salvis semper rebus et personis vestris sub nostra protectione et tutela speciali permanentibus et haec volumus per fora et alia loca publica ubique palam facere et proclamari. Praesentes vero, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur, impendenti communiri fecimus post earum lecturam semper reddi et restitui jubemus praesentanti. Datum in archiducali civitate nostra Vienna Austriae, die 3. mensis julii, anno Domini 1738., regnorum nostrorum etc. KOMMENTÁR: Pápán már a középkorban is szedtek vámot. Amikor 1389-ben Zsigmond király a várost a Garaiaknak adományozta az adománylevélben szerepel a vám.257 Mint ahogy a későbbiek során is, szinte valamennyi hasonló 257 Lásd jelen kötet 4. számú oklevelét. 129