Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXVII>, <XXVIII> congenitus affectus, totaque difficultas verteretur in [...],k contra quem cuncti conclamant, dicentes eundem suo deesse officio, suo non rite fungi munere hac in materia. De querela viduae cujusdam contra filium suum numero sexto prolata, utpote materia privata, lubens subticere. [p. 149.] <XXVII> Die 13. Junii Domini Status et Ordines Regni tandem gravamina et puncta sua hucusque per tot longas sessiones ventilata, nunc demum in scriptum redacta Suae Majestati die hodierna porrexerunt. Series autem praelibatorum gravaminum videri poterit, in actibus subsequenter huc adjunctis. Id tamen mirum est, quod Status Tabulae Inferioris discrepantes a Magna­tibus seu Tabula Superiori in compluribus punctis, nec ad invicem conciliari potentes, sua gravamina a parte, et seorsim Suae Majestati porrexerit. Quod ipsum hucusque insuetum et quid insolitum fuerat. <XXVIII> Verum ab his gravaminibus tantisper deflecto, commemorans, quod in causis Monasterii Pásztensis hucusque actitata fuerint varia, uti inter alia, ego conficiens secundum memoriale ad Cameram Posoniensem, pro duplicato decreti ad quendam tricesimatorem, vigore cujus eidem demandaretur, ut nos denuo in praelibatam Abbatiam cunctasque possessiones et appertinentias introduceret. Ego in hac ipsa materia, jam dudum unum memoriale porrexe­ram, ast in curia Vice Praesidis deperiit. Nunc proin ipsémét Reverendissimus Dominus aliud, ipsi Camerae Praesidi porrexit. Siquidem vero et illud deper­ditum reputabatur, idcirco ego illud magno tandem cum labore exquisivi et resuscitavi. Quod ipsas appertinentias Abbatiae Pásztensis attinet, quas praecedens Dominus Possessor Dominus Andreas Zolnay ad mortem suam usque tenuit, easdem, uti rescivimus, Rákóczius petentibus nobilibus distribuit, quemad­modum Francisco cuidam Dúl nobili molam Káposztás contulit, quam is dein Domino Andreae Berkes Praeposito et Vicario Generali Vaciensi in quinquaginta aureis inscripsit, [p. 150.] Cum vero praedictus Dominus Berkes huic Diaetae praesens adfuerit, ac saepe cum Reverendissimo Domino ac praevie etiam mecum contulerit. Hinc sese declaravit, se quidem praelibatam molam defacto tenere in hypotheca, veruntamen se pronum paratumque fore ad eandem restituendam, nec k Olvashatatlanul áthúzott és nem javított szó. 258

Next

/
Oldalképek
Tartalom