Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXIX> Ordini se facturum hoc in passu difficultatem. Veruntamen haud ego fido Hungaris, metuoque ne ubi ad rem deventum fuerit, aliter res inveniatur. Adjecit idem Dominus Berkes facilem esse methodum placandi oppidanos Pásztenses, utpote qui hucusque in opinione erant, quod Monasterium totum oppidum praetendat. Siquidem vero defacto varii domini terrestres sectarii dominatum ibidem praetenderent, ideo facilius ac longe libentius ferent jugum Monasterii, quam praefatorum sectariorum. Obtulit se ipsémét pro mediatore inter Monasterium, dictosque oppidanos. His diebus alterum memoriale, secundum Consilium a Domino Hunyady et Domino Tarnóczy datum ego ad Suam Majestatem porrexi, quae illud vultu prorsus benigno a me acceptavit, fuerat mihi quidem apud Supremum Camerarium oblatus introitus et specialis audientia apud Suam Caesareo- Regiam Majestatem, quam ego autem exprofesso declinavi, metuens, ne Sua Majestas me remitteret ad Cardinalem, huic causae prorsus non faventem. Hinc colloquium seu alloquium Suae Majestatis devitare volens, ante came­ram intrans, ibidem ad sacellum procedenti, suamque retiradam [p. 151.] egresso supplicem porrexi, cum inscriptione ad Cancellariam Hungaricam dirigendo. <XXIX> Caeterum hoc tempore etiam Status et Ordines Hungáriáé, cunctique Magnates Suae Caesareae Regiaeque Majestati supplicuerunt, ut hac Diaeta etiam Articulus conderetur, vigore cujus in perpetuum permodum legis Patriae statueretur. Primo, ne personae utriusque sexus Religiosos Ordines ingressurae, jus seu facultatem habeant de rebus suis vel etiam haereditatibus disponendi, minusve Monasteriis seu ejusmodi Ordinibus res suas conferendi, idque ideo, quia censeretur tum familiis, tum Fisco Regio praejudiciosum, nam bona semel ad manus mortuas devenientia, raro vel nunquam ex iisdem elabuntur. Secundo, ne Religiosis jus sit domus et Monasteria seu sacella in urbibus, civitatibus seu oppidis erigendi et construendi. Quia vero petitum hoc, jam etiam penes Diaetam Soproniensem ab iisdem Statibus Suae Majestati propositum, sed pro tunc assensu destitutum, prorsus censeretur iniquum, omni que juri naturali, divino, humano, canonico et civili videretur contrarium, metuendumque foret, ne factionibus suis hoc in passu penetrarent, praecipue cum res haec ratio vel parum vel plane non tangeret Episcopos et Clerum. Hinc nomine omnium Religiosorum Ordinum ad Suam Majestatem porrectum fuit memoriale per Patrem Confessarium. 259

Next

/
Oldalképek
Tartalom