Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XXVI> Remissa demum etiam haec controversia fuit ad leges, cum recommenda- tione observantiae earundem, in quantum non essent abrogatae usu contrario. Sectarios quod attingit, varii in hocce Inclyto Apostolico, olim a Gentilismo converso, et ad Fidem Orthodoxam, Ecclesiamque Romano-Catholicam recepto, reperiuntur, quorum tamen praecipui sunt, Calvinistae seu Reformati et Lutherani seu Confessionis Augustanae assectae nuncupati. Et hi tam numerosi sunt, ut potiorem Regni Partem occupare asserantur. Quamvis Magnates quod attinet, praeter unum alterumque Baronem, nemo omnium sit, qui damnatas eorundem sequeretur partes. Nobilitas tamen obvia, cum potiori vulgo ac plebe diabolico isthoc lethargo correpta tenetur. Praeter recensitos, adhuc alii praeterea reperiuntur istiusmodi tenebrarum filii, utpote Anabaptistáé, Ariani, Schismatici Zwingliani etc. minori attamen numero, potestateque restrictiori. Deplorandus sane est, modernus florentissimi olim hujus Regni status, tot venenosas ac diu noctuque inquietas viperas in gremio suo nutriens, in excidium et exitium suum manifestum, quae, qualiter in hoc Regnum olim Catholicissimum subintraverint non tam quaerendum est, siquidem saeculo decimo quinto justo Dei judicio, venenum isthoc universam non modo Germaniam, ast totam insuper Sueciam ac Daniam diffusum fuerat, quid proin mirum, si contagiosa etiam propagine inter tot tantosque bellorum tumultus, Regnum hoc corrupit? Id vero magis mirandum, quod infernalis haec zizania [p. 140.] tolleretur, crescereque permittatur usque adhuc? Ego quantum sapio, quantum capio, magnum subesse reor errorem in Principio, nempe quod praedecessores Reges, nominatim Ferdinandus secundus et Leopoldus, dura undequoque necessitate adacti, tantas sectariis istis admittere constricti sunt libertates, quantas nec leges Patriae, passim haereticos combusi mandantes, nec qua Reges Catholici concedere potuerunt. Quibus libertatibus Articulis Regni insertis iidem sectarii pertinacissime inhaerent, ac sese solenniter in Regnum Regnique membra receptos esse acerrime contendunt. Contra id autem non modo Clerus sed omnes etiam Status et Ordines Catholici (qui in moderna Diaeta numero quasi duplicato excedebant) insurgentes protestantur dicentes, eosdem sectarios nequaquam in Regnum esse receptos sed solummodo toleratos. Id verum est, eisdem in multis fuisse condescensum et assensum per supradictos Reges, dura uti dictum necessitate adactos. Ast malo sane eventu, utpote qui monstravit, satius esse omnia temporalia cedere, quam a lege Divina recedere, et aliquid contra Fidem et bonum Ecclesiae concedere, cum spe firma, Deum causae suae defensori, oportuno auxilio nusquam defu- turum. Negari quidem haud potest, Regnum hoc pacto conservatum fuisse sub Augusto Domus Austriacae Gubernio, sed quantis eheu non motibus, seditionibus, machinationibus, concussionibus, factionibusque, unice ex virulentis haereseos fontibus derivatis, obnoxium, [p. 141.] 253