Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XXVI> Sane in Domo Comitiali per Status Catholicos, iisdem publice iterato acerrimeque exprobratum fuerat, quod sectarii novissimarum Regni calamitatum praecipua fuerint causa. Nam sine iis, Rákóczius exiguam nimis habuisset adhaerentiam, parvum nervum, et vix ullam in Regno subsistentiam. Qua vero intentione tam fidelem eidem contra suum Regem praestiterint assistentiam, luculenter patuit, quando ab eodem quasi in praestitae operae seu potius perfidiae praemium, quam plurimas Catholicorum expetierunt et impetrarunt Ecclesias, ferroque ac igne Catholicos sunt persecuti. Querela proinde a toto Clero contra eosdem promota prima fuit, quod durante novissima Regni turbatione et perduellione quam plurimas Ecclesias Catholicis eripuerint, et, vel maxime post nefariam illam cunctisque gentibus execrandam legitimi Regis dethronizationem, hinc atque inde Plébános Catholicos exturbarint, et blatratores suos substituerint. Quorum omnium defacto sine cunctatione restitutionem, fundati tum in jure naturali, Divino et humano, tum etiam in generalis amnestialibus et iterato emanatis patentibus literis praetenderent. Querela secunda, quod praedicantes tum Reformatorum, tum Lutherano- rum defacto contra usum ac praxim antiquam nollent amplius admittere visitationem canonicam Decanorum Catholicorum. Ex quo tandem eveniret, quod cum ingenti animarum periculo Sacramentum Baptismatis frequentibus casibus nullitatis exponeretur, defectu videlicet sufficientis et necessariae scientiae et prudentiae Ministrorum, quos haud infrequenter ex trivio, et postrema hominum faece assumere solerent. Cum tamen hocce Sacramentum a cunctis nosceretur esse prima ad Christianismum [p. 142.] janua, nec alios in sinu suo Regnum fovere et retinere teneretur, nisi rite baptizatos et per baptisma Christiani nomen consecutos. Proinde interessé Regni, ut constaret num sectarii isti, ritu Christiano baptizent et baptizentur. Ad hujus autem experientiam summe fore necessariam visitationem canonicam. Supra hanc propositionem magnus assidentium heterodoxorum nobilium factus fuit motus, negantium id ullatenus fieri posse aut debere. Imo quidam eorum audacter ait, tamen vester Cardinalis etiam fuit baptizatus apud Lutheranos, et hoc non obstante necdum est rebaptizatus. Reposui ego obtrectatori, non esse defacto quaestionem, num baptismus Lutheranorum seu Reformatorum sit verus ac validus baptismus, sed dubium solum esse, num debite et cum omnibus ad valorem necessario requisitis administretur. Dubiumque hocce oriri ex ipsorum et Ministrorum, de ultima hominum faece haud frequenter assumptorum, ineptitudine. Quidam Calvinista vero contra insurgens ait. Ergo etiam Plebani Romano- Catholici reciproce visitari debent a praedicatoribus nostris, quae illatio profecto cum ingenti cachinno omniumque explosione excepta fuit, et a compluribus de Clero conclamatum, ut potius supersederent ab hac visitatione Plebanorum Catholicorum, et potius visitent suo more tabernas oppidorum, 254