Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXVI> propter majoritatem dignitatis, nequaquam competere majorem pompam prophanam. Perperam igitur in hisce agitur, sed etiam Nota bene, perperam a Consistorio Olomucensi Plebanum Turzanensem in causa decimarum defendente, et privilegia [p. 137.] Monasterii nostri a Ruperto Episcopo concessa, ac a Summo Pontifice Regeque confirmata infrin­gere et elidere conante, dictum et factum fuisse, dum rescribentes multoties allegarunt et erronee praetenderunt, privilegia ista loqui de decimis olim Episcopis praestari debitis, cum ex facto et exemplo hujus Regni liqueat, decimas hasce Episcopales nullatenus esse distinctas ab iis, quae defacto praestantur Parochis et Plebanis, sed eas duntaxat ab Episcopis esse cessas et translatas ad Parochos, consequenter si, quod Consistorium ultro fatetur, decimae e cunctis Monasterii nostri terris possessis et justo titulo in perpetuum possidendis, pro tunc Episcopis obvenire debentes, Monasterio sunt gratiose condonatae et cessae, non videtur cur illas defacto Monasterium dare deberet Parochis, ad quos eaedem, utpote remissae et in perpetuum condonatae, transferri non poterant. Quae sunt bene advertenda et penes acta annotanda, utpote verissima. Nam imperceptibile et valde onerosum ne dicam injuriosum fuisset, Ecclesiae ex quocunque fundo ac terra duplicem praestari decimam, unam nempe Episcopo, alteram vero Parocho, quod responsum consistoriale praetendit, ast nunquam probabit. Sed de his utpote impertinentibus, sed incidentaliter occurrentibus, probe tamen annotandis satis. In hocce igitur Regno passim praestatur decima Episcopo, nona vero Domino fundi, quod sane non modice gravat ruricolam, primus nempe jure Divino et Ecclesiastico, alter vero jure proprietatis [p. 138.] fundi. Querelae proinde a Clero praecipue decimarum perceptore molae fuere, contra varios earundem fraudatores et usurpatores ac detentores. Cum qua querela relegati sunt ad leges Patrias, hoc in passu abundanter consulentes ac providentes, quarum exactior observantia de futuro commendanda esset. Judiciariam potestatem seu tribunale fori Ecclesiastici quod concernit, querulatum fuit, causas pertinentes secundum leges Patrias et consuetudi­nem antiquam ad Forum Spirituale, quales sunt: causae Mysteriorum, et defectus Sacramentorum, suspiciones de Fide et Haeresi. Usurarum, matrimoniorum, testamentorum, dotum et paraphernorum, quartalitiorum, perjuriorum, decimarum, verberationes Ecclesiasticorum, violatio Fidei et Religionis etc. hodiedum unica causa matrimoniali excepta, alias passim et generaliter trahi ad forum laicum, nec ab eodem, uti leges jubent, remitti ad forum competens. Acriter in hoc puncto a saecularibus contradictum fuit, et assertum, a Clero jurisdictionem suam judiciariam nimis fuisse extensam, falcemque in messem fori saecularis missam. Alii conclamantes dixerunt, causas supranumeratas plerasque esse fori mixti, adeoque praeventioni dari locus, actorisque eo in passu esse arbitrii, quemnam suae causae velit habere judicem, [p. 139.] 252

Next

/
Oldalképek
Tartalom