Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XXVI> <XXVI> 12. celebrata rursus fuit sessio, in eadem relecta erant gravamina Venerabilis Cleri, primo concernentia jus decimarum. Secundo jus judiciarium seu forum Ecclesiasticum, a quo defacto causae ad id [p. 135.] pertinentes ad forum laicum pertraherentur. Tertio contra sectarios in Regno commanentes, quarto querela Plebani Trentschiniensis, quinto querela cujusdam nobilis, per alterum injuriati et ad torturam attracti, sexto cujusdam viduae exhaereditationem filii sui approbari petentis. Jus decimarum quod attinet, perhibent fasti Hungarici, decimas una cum aliis juribus et praerogativis esse concessas a Summis Pontificibus Sancto Regi Stephano, ex eo, quod is ipsémét Regni sui extiterit in conversione a Gentilismo Apostolus, ab eoque cuncti ejusdem in Regno hocce successores hodiedum Reges nuncupantur Apostolici. Easdem vero deinceps decimas donasse et applicuisse Ecclesiis ac earundem Ministris. Vigent autem defacto decimae in hoc Inclyto Regno strictae, danturque ex cunctis terrae frugibus quocunque nomine genere aut specie vocatis, ex animalibus item prognatis, uti agnellis, hircellis, porcellis etc. Decimas vero maximas e potiori Regni parte defacto percipit Archiepi- scopus Strigoniensis qua Regni Primas, imo verum est, quod ex hoc Regno modofatus Archiepiscopus cum Palatino aequales, si non majores, e Regno hoc participent proventus prae Rege. Ex hoc vero evenit, quod Plebani locorumque Parochi, nullis omnino gaudeant decimis, ac per consequens magnam patiantur inopiam, vixque ad vitae sustentationem habeant necessaria, Episcopis nempe undique decimas praeripientibus, et Plebano haud aliud [p. 136.] praetendere potente, quam Taxam Stolae, quae siquidem minima est, hinc evenit, quod Plebani vel cum dispendio spiritualium et neglegtu animarum curae, rus colere, et oeconomiae vacare, vel vero avitorum Ordinum Abbatias et Praeposituras impetrare in vitae subsidium cogantur. Imo ex hoc emergit, quod sufficientes pro tam vasto Regno Pastores, cum ingenti animarum dispendio, Fidei Orthodoxae praejudicio, heterodoxae vero incremento interteneri ac sustentari nequeant. Mirandum proinde et obstupescendum est, quod Archiepiscopi et Episcopi Regni alias zelum magnum verbis praeseferentes, eundem non magis re ac opere exerant, atque adinstar Dioecesanorum, aliorumque Episcoporum vicinarum provinciarum, aeque ab olim jus percipiendi decimas habentium, easdem non potius actualibus animarum curatoribus, pro quibus praecipue, jure tum divino tum humano censentur deputatae, quam superfluitati temporali ac mundanae impendant. Mirandum inquam est, quod luxum ac splendorem saecularem quem execrantur ac censurant in Praelatis regularibus, notari sinant in semetipsis, cum tamen certum sit ac evidens iisdem 251