Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XXV> sese novitati huic opponentibus, [p. 133.] Mittentes igitur legationem quan- dam ad Tabulam Superiorem seu Magnatum, denuo deprecati sunt hoc dicasterium dicentes, Regno satis provisum esse legibus, quibus rite observatis justitia administrari beneque promoveri valeret, addentes omnem novitatem esse suspectam. Verum comparuit in brevi denuo e diverso a Tabula Magnatum legatio alia, nempe Episcopus Quinqueecclesiensis quidam Comes Nádasdy Ordinis Sancti Pauli, item Comes Draskovich et Comes Károlyi (famosus ille sed nunc amnestiatus) repraesentans Dominis Statibus necessitatem hujus dicasterii instituendi per longum et latum, et in fine adjiciens totam Magnatum Tabulam hoc in passu in eandem ivisse sententiam nunquam mutaturam. E converso cuncta Domus Inferior conclamavit, hanc esse suspectam novitatem proinde eam vel aeterna oblivione tradendam, vel saltem ad sequentem Diaetam differendam. Ast non acquievit Tabula Superior, quae, uti reor, hunc conceptum jam dudum Viennae enixum et elaboratum, in favorem Aulae et in pacificationem Regni per omnia secundat. Neque abs re est, dicasteria ejusmodi seu quadruplex in Regno Tribunale Regium convenientissimum fore medium exorbitantem tum militum tum Regnicolarum licentiam refrenandi, seditiones et suspectas conventus dissipandi, conspirationes detegendi, ac sensim regiam authoritatem contra magnam Regnicolarum libertatem explicandi, jus regium introducendi, et demum [p. 134.] Diaetas, utpote in Regno haereditario cum authoritate regia vix compossibiles, sensim sine sensu abolendi. Idque sane pro securitate vicinarum provinciarum, pro habilienda tranquillitate et pace, non attenta perniciosa istiusmodi libertate exoptabile foret, felix namque necessitas, quae cogit in melius, infelix libertas quae trahit in pejus. Quod vero Diaetae ejusmodi cum authoritate regia ac jure haereditario vix sint compossibiles, imo huic quodamodo e diametro adversentur, haud mirabitur quisquis exorbitantem diaetaliter congregatorum Regnicolarum tum in loquendo tum in agendo licentiam, uti ego, vidit vel audivit. Imo asserto huic meo facilem praebebit assensum, quicunque infelices partus Diaetarum olim pariformiter in Bohemia celebrari solitarum, et adhuc ad initium praeterlapsi decimi sexti saeculi Pragae celebratarum legit aliterve novit. Taceo, quod in ejusmodi conventibus maximo saepe ac totius Regni Nobilitatis numero consistentibus, Rege fors per alios hostes ac bella distracto, leges praescribere possint, et authoritati et juri suo minime favorabiles. 250