Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXI> praedictam, vel Cancellarios transferretur, piaque fundatorum intentio fine suo destitueretur. Eapropter eumque in finem is me advocavit, et suam mentem mihi denuo reserare voluit, qualiter nimirum paratus sit eandem Abbatiam iterum Sacro Ordini restituere. Et quamvis ad pauculos residuos vi­tae suae dies titulum Abbatis reservare velit, paratus tamen esset in praesens bona et appertinentias extradere, et ordini consentiente Rege immediate tradere. Offert etiam pro restauratione Ecclesiae trecenti florenorum apud Cameram et ducenti apud Baronem Maholani debiti liquidi, [p. 121.] Appertinentiae autem sunt tres pagi, duobus milliaribus Posonio distantes, in solo fertilissimo. Item villa Posonii, in qua defacto commoratur cum horto aliisque, census etiam annuus eidem ab urbe Posoniensi pondi debitus. Documenta literaria pro manibus existentia, quorum principalissima omniaque necessaria Tyrnaviae recondita habet, pariter vult extradare, dicens quod unum, quae est litera fundationis sit cum bulla aurea, quodque haec instrumenta cum ingenti labore et magnis expensis acquisiverit. Penes unum pagum, qui exustus est ait esse Castellum a Germanis quoad tectum combustum. Binas villas, ait defacto possidere duos nobiles, sed tamen ad nutum suum et dies vitae suae. Ait insuper se jam ante decem vel duodecim annos monuisse Dominum Abbatem Velehradiensem, ut ordo hoc in passu esset vigil. Idipsum vero se hic et nunc repetere et reiterare, cum hac expressa declaratione, ut si ordo occasionem hanc negligeret, se deinceps velle esse coram Deo excusatum. Nam quantum ex se est, velle sua cuncta ad consequendam hanc piam intentionem contribuere. His proinde auditis ego adhuc eadem die Posonio discedens vesperi ad Stuppavam perveniens ibidem pernoctavi die vero insequenti, quae erat Dominica, nempe 29. mane discedens ad prandium in pagum Sancti Joannis dictum, ad noctem vero Holicsium perveni, inde mane [p. 122.] 30. discedens prandiumque Polleschovii sumens, circa tertiam pomeridianam sub protectione Altissimi Velehradium perveni, ac primo ibidem Reverendissimo Domino post vesperas vero causam adventus mei toti Venerabili Conventui proposui. Resolutum autem unanimi consensu fuit, ut Reverendissimus Dominus in persona mecum Posonium sese conferret, quod et factum die nimirum sequenti videlicet. 31. Maii mane circa horam octavam discedentes, Polleschovii prandentes, ad noctem usque Hollitschium pertigimus, ubi Reverendissimus Dominus male valere incepit. 243

Next

/
Oldalképek
Tartalom