Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXII> <XXII> Junius 1. Junii in Levar prandentes ad noctem vero per magnam ex imbre inundationem usque ad Stuppavam pervenimus. 2. vero mane Posonium pervenientes, in meo quartirio divertimus. Eadem die cum praelibato Domino Episcopo Transylvaniae conferendam in suprafata materia, Abbatiam Pilisiensem concernente longam habuimus, in qua is intentionem et propensionem suam suprarecensitam per omnia contestatus fuit. 3. Reverendissimus Dominus mane negotium hocce Excellentissimo Domi­no Cancellario Aulico proposuit, qui re maturius perpensa sese consilium daturum appromisit, ac interim suasit rem Domino Cardinali proponere, quod ad vesperum etiam factum per Reverendissimum Dominum. Verum praeter spem animadversum, quod idem Dominus Cardinalis petitioni nostra nullatenus faveat, ex causa, quod jam uti is ait, apud Suam Majestatem actu laboretur, ut ejusmodi Abbatiae pro Clero in perpetuum applicentur. Remisit tandem nihilominus praedictum Reverendissimum Dominum cum sua petitione ad Cancellariam Aulico-Hungaricam. [p. 123.] 4. Reverendissimus Dominus audientiam apud Dominum Palatinum habens omni benevolentia ab eodem est exceptus, atque ab eodem omne con­silium et auxilium Sacro Ordini, in sua hac justa petitione est appromissa, simulque iniqua Cleri suprarecensita intentio diripiendi avitarum Religio­num Abbatias vehementer execratus fuerat. Eadem tempore pomeridiano, cum saepe fato Domino Episcopo Transylvaniae ad pagum Abbatialem Pilisiensem in insula Schütt situatum ac duobus milliaribus Posonio distan­tem, eodem invitante perreximus, ac ibidem caenantes pernoctavimus, die vero sequenti quae erat. 5. seu Dominica mane surgentes ad vicinum oppidum pergentes, praelibatus Dominus Episcopus sicuti etiam Reverendissimus Dominus celebrato a me missae sacrificio interfuit. Deinceps domum revertentes ac duos murarios e praedicto oppido nobiscum assumentes, primo Ecclesiam, dein etiam residentiam, demum vero omnes praedicti pagi Abbatialis Csákány dicti campos ac terminos circumpergentes lustravimus. Sciendum vero primo Abbatiam hanc Beatae Virginis Mariae de Pilisio esse situatam in Hungária, Comitatu Pestiniensi et Dioecesi Vesprimiensi, uti praelibatus Dominus Episcopus ait. Secundo idem Dominus Episcopus ait, se neque locum neque rudera dictae Abbatiae unquam vidisse, sed solum audivisse, quod Monasterium sit situatum inter maximas sylvas, ac circumferentiam habere maximam situmque amoenum. Tertio ait etiam 244

Next

/
Oldalképek
Tartalom