Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XI> cui una cum Cavalleris ad mensam servierunt omnes matronae Hungaricae, quas tamen mox dimisit. Cum vero Sua Majestas Domino Cardinali a Saxonia scripto tradidisset suas benignas intentiones Regnicolis publicandas, hinc ex arce discedentes conventum habuimus universim apud Tabulam Superiorem, apud quam jam post horam duodecimam pomeridianam sequens publicatum et praelectum fuit decretum Benignum Caesareo-Regium. [p. 74.] Hac igitur occasione elucescebat mens et propensio Cleri Hungarici erga avitos Ordines Religiosos, quos Clerus universus mallet esse in Campis Elisiis, quam ut suas fundationes antiquas denuo exquirant in Hungária, quas iidem Ecclesiastici a potiori tenentes sibi merito timent, ne repetentibus cedere coacti, infulis et titulis hucusque usurpatis, atque ab ejusmodi fundationibus emendicatis cum ignominia spolientur. Obtrusit sane Dominus Cardinalis Patri Priori Henrichoviensi, quod Domi­ni Abbates Terrarum Haereditariarum duntaxat inhient amplioribus semper bonis ac latifundiis, ut ostentationem et pompam suam dilatare, deinceps vero prima subsellia et recubitus in curiis saecularibus quaerere et obtinere valeant. Obstitit proinde memoratus Dominus Cardinalis sicuti etiam omnes Epi­scopi totusque Clerus, quantumcunque possibile fuit, ne praelibati Domini Abbates inter Magnates admitterentur eisque in Tabula Superiori sessio concederetur. Mirum autem merito cuivis videri posset, cur Clerus et maxime Episcopi, praelibatis Dominis Abbatibus nostris aliisque bona immobilia habentibus Religiosis tantopere sint infesti? Verum quicunque novit, quod totum genus humanum ex corrupta suae necessaria propensione jam ita sit comparatum, quod aegre semper ferat superiores, et haud libenter patiatur aequales, is facile colliget cur Episcopi Hungarici, Abbates nostros jurisdictionem quasi episcopalem praetendentibus, et exemptionem ab Episcopis habentibus, aversentur. Et haec quidem est ratio quae universaliter Religiosos Episcopis immediate non subjectos iisdem exosos minusque acceptos reddit, [p. 75.] Praecipue tamen haec ratio afficit Religiosos Cistercienses et eorum capita Reverendissima, ob exemptiones et jura specialia: altera ratio jam supra est attacta, nimirum Clerum Hungaricum non libenter e manibus et capite dimittere Abbatias et infulas Abbatiales avito­rum ordinum, quorum bona cum magna ex parte versentur in manibus Dominorum Laicorum, hinc iidem iisdem adstipulantur. Tertia ratio est, quia in Hungária parochiae sunt miserrimae, nec canonica portione provisi, ideoque Plebani hinc inde fruuntur parte fundationum antiquarum, quam dimittere iis omnino difficile, ne dicam impossibile foret. Ratio autem cur Plebani ita misere sunt provisi est, qua decimas cunctas tollunt Episcopi, quorum multi et inopes sunt in Hungária, adeoque parochis non remanet nisi stola, quae ibidem prorsum est miserrima. 217

Next

/
Oldalképek
Tartalom