Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XII> Ratio autem cur Cardinalis tam alieno a nostris Dominis Abbatibus cense­atur animo, fertur esse, quod quidam Praelatus Austriacus eum vocaverit ipso resciente pensionarium Caesareum etc. Demum ultimata ratio reclamandi et abnuendi est, quod hoc responsum Hungarorum sit ac videatur novitas, quam neque quoad cothurnos neque calligas (utinam nec quoad Religionem) admittere volunt, semper insistentes et conclamantes hoc non esse, vel contra­rium esse expressatum in suo Tripartito, quod sacrius habent, quam Hebraei suum Thalmut. Nihilominus quia tum Domino Cardinali tum Principi Palatino durum fuerat visum, Caesareo-Regiam interventionem suo effectu relinquere frustra­tam, maxime cum scirent Suam Majestatem in rebus gerendis et mandandis esse circumspectam [p. 76.] et accuratam, nihilque temere mandare, sed neque mandata sua negligenda exponere. Idcirco fertur in consistorio eorun­dem hunc ad inventum fuisse medium terminum, ut omnino ex quovis ordine unus sessionem nanciscatur in Tabula Magnatum, qui tamen semper sit infulatus, quique per semet ipsum, non vero per substitutum compareat. Eventum autem negotii hujus totius tempus et exitus dabit. Ego ex parte mea non judicarem esse operae pretium tantopere urgere hocce negotium, maxime cum id fieri nequeat sine dispendio bonae existimationis et Religiosae humilitatis, cujus nos adversarii itenidem admonent. <XII> Annotatio secunda Quod pluralitatem sectarum et Religionam attinet, observavi quod licet Jus Tripartitum eorum eos summe aversetur et multis locis proscribat, imo capitis damnet, laici tamen quasi omnes libertatem hoc in passu semel introductam mordicus propugnent. Annotatio tertia Animadvertunt ipsi patriotae hujates, in quavis et per quamvis rebellionem incrementum sumsisse et occasione earum crevisse Haeresim. Imo Haeresim esse fontem, ex quo hucusque rebelliones promanarunt, et tamen contra haereticos jus judicant innovandum vel statuendum. Nota bene, 10. Maii fuit sessio ad quam per expressum cursorem Domini Cardinalis, ad aedem Cardinalitiam pro Synodo Clericali ad citatus fueram, comparuerunt in eodem consessu omnes Episcopi, totusque Clerus Hungáriáé, praesedit Cardinalis. Allocutionem fecit idem Dominus Cardinalis, indutus vestibus cardinalitiis sermone Latino, sed vehementer cito. Repraesentavit is indecorum quidem esse et vix non scandalosum in occulis saecularium, ut ii, qui ante omnia quaerere debent regna [p. 77.] 218

Next

/
Oldalképek
Tartalom